Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
(8) Quæ cum concitatiori spiritu
profatus esset Achates: ad Achillis molimina sermonem deflexit; cujus in
agnoscendo Turniadæ præcipitantiam ipsis etiam hostibus non minùs lætam quám
inexpectatam juste reprehendebat: ajens, quòd adeo festinatis -- 12 -- consiliis
plerumque judicium aut planè desit: aut citò pereat,[ERROR: no reftable :]Barclai: in icon: anim: c. 10. nec ullam rem magni discriminis
adeò inimicam consiliis
esse, quàm celeritatem, cùm eam semper pœnitentia, sed eadem sera & inutilis
sequatur,[ERROR: no reftable :]Livius c. 32. Lib. 31. adeò ut
præcipitantia in consiliis sit stulta, ac infelix temeritas,
[ERROR: no reftable :]Idem: Lib. 22. c. 38. hinc ut
plurimùm evenire quòd consilia calida
& audacia primâ specie quidem læta, tractu verò dura, & eventu planè
tristia sint,[ERROR: no reftable :]Idem: Lib.
35. c. 32.

|