Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
(7) Cumque mali Punici mentionem injicerem, illud præ Ascanio
Turni Nepoti destinari quidem ajebat, at Æneam cum Ascanio suo, jure merito nec
ludi se porrò, nec illudi passurum, quomodo enim ferat ludibrium insolens
contumeliæ animus.[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. histor. Justum siquidem
est bellum quibus necessarium, & pia arma, quibus nisi in armis spes
est.[ERROR: no reftable :]Livius Dec. I.
Lib. 9. c. 1. Hinc sibi dictum putabit, quod
Mutianus olim Vespasiano inculcabat,[ERROR: no reftable :]Tacit. Lib. 2. Histor.
torpere ultra, & perdendam rempublicam relinquere, sopor, & ignavia videbitur, etiamsi
tibi quàm inhonesta, tam tuta servitus esset.

|