Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous SubSect

Next SubSect

XIII (1) Hæc dum geruntur, rusticana plebs, adlectâ in Societatem itineris Civium, & Sclopetariorum manu, ad designata propugnacula abire recusat, nisi indies exsolutâ mercede, solitum mili[27]tibus stipendium multùm excedente, acceptâ verò pecunia popinas, non castra petebant, pulvere insuper nitrato vanis explosionibus consumpto; & si umquàm aliàs hoc certè tempore comprobatum est, quod Tacitus olim asseruit, quod vulgus impetu non ratione ducatur: utpotè verbis ferox: impigræ linguæ: judicij temerarij: atque animi ignavi.

(2) Pontopoli nihilominùs intereà omnis generis arma, & plura tormenta bellica, nec non nummi, aliaque ad validiorem defensam conducentia, & quicquid ab iis desiderabatur, quibus custodia locorum commissa fuerat, submittebantur, ablegatis etiam diversis é gremio cùm plenâ potestate Consiliariis, qui ubique locorum disponerent, quæ è re præsenti esse viderentur;

(3) Tandem delectus ex Oënivallensium Colonorum numero plebejus miles Rotamontium propé delatus est, quibus ingens temerè concurrentium Rusticorum multitudo se adjunxit, dignum prorsùs oculis spectaculum; videre siquidem erat, partem fistulis rotatis, sclopetis fune incendiario necdum animatis, securibus, hastis, bipennibus,

-- 28 --

lanceis, dolabris, ligonibus armatam: partem furcis fornacariis: clavis muricatis, sudibusque præustis, mergis, ac stipitibus formidabilem incedere, aliaque gestare arma, quæ vel ex antiquario, aut ex obsoleto Gigantum olim cùm Jove præliantium armamentario eruta, vel trisæculari rubigine nobilitata, sors, furor, aut tumultus ministrabat, Rotamontii fortitudinis suæ in tuendâ Urbe, & Arce specimen daturis; undique resonabat lætum celeusma, seu vociferatio, Tytiro ad nuptias eunti usitata; rudera posteà â pontibus remota, quibus, ubi necessitas exigeret, faciliùs sublatis, hostilis impetus arceri posset, quem in finem trabes etiam versatiles structæ: Civibus ad portæ Urbis custodiam in statione collocatis.

Previous SubSect

Next SubSect


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic