Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487]: Odae de apostolis, versio electronica, 526 versus, verborum 2640, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisgor-g-odae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antiqua enim vanitas miratur Platonis, Aristotelis et Carneadis doctrinam, sed quid excellentius apostolorum doctrina, quae ut sol lucebat et caelum humano generi reserabat? Commendat praeterea Demosthenis et Ciceronis facundiam, sed quid eorum facundia facundius, qui barbaros

-- 197 --

incredulos, et Orpheus apud poetas feras et saxa, ad salutem trahebant. Extollit deinde Periclis et Solonis et Catonis in republica gubernationem, sed quid ipsorum gubernatione in ecclesia dei praeclarius et quid denique ipsorum agone fortius et constantius, qui viventes in carne plantaverunt eam sanguine suo? Quod in re militari salutis ratione nec Pyrrhus nec Hannibal nec Fabius Maximus nec M. Marcellus nec ipse Iulius Caesar nec Alexander Macedo apud historicos effecisse legitur. Optime itaque meriti de militanti ecclesia optimam in sacris merentur gloriam et praecipuam.

Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487]: Odae de apostolis, versio electronica, 526 versus, verborum 2640, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisgor-g-odae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.