Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487]: Odae de apostolis, versio electronica, 526 versus, verborum 2640, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisgor-g-odae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quo circa satis fui admiratus, quod huiusmodi athletae dei odas peculiares intra divina officia non habeant, quos hymnos appellamus, sed communes omnibus et vulgares. Festis diebus Petri dumtaxat et Pauli proprios quosdam hymnos cantat ecclesia, nullo tamen pedum glutino copulatos more carminum Anacreontis. Non immerito igitur XIII odas composuimus Sapphico metro in apostolorum honorem Paulum non excludendo, qui post Christi ascensionem ad apostolatum fuit vocatus. Et cum in te, praetor humanissime, plurima probitatis et religionis ornamenta conspicerem et te rei publicae Sibenicensis praetorem quasi caelo demissum cognoscerem, odas ipsas tuae dignationi inscribendas duxi. Tu enim verae doctrinae amator, tu ineptiarum contemptor, et ad te nihil est afferendum nisi summa industria elaboratum et acri diligentia castigatum. Quo circa a tua peto humanitate, magis devotionem hominis religiosi quam elegantem limationem magisque nostram erga te venerationem quam rhetoricorum pompam verborum consyderes et ponderes.

Vade retro

Vade porro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487]: Odae de apostolis, versio electronica, 526 versus, verborum 2640, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisgor-g-odae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.