Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
27. In Inuidiam pro Venetis
Pectora quod thorax, humeros toga, uitta capillos, Crista tegit Veneto conspicienda caput, Carperis et iusti quaesitum sanguine belli Imperium praedam, Liuor acerbe, uocas. Non tamen ereptis moeret Germania uittis, Gallia nec cristis aestuat orba suis, Hispanus thoraca gemit trabeamque Quirinus: Quilibet ornatu splendet, ut ante, suo. Verum habet in toto Venetus commercia mundo: Impiger hinc unus uendicat omne decus. Quod si te nitor et maiestas discolor urrit, Quae modo uestitu uersicolore placet, Et quandoque sibi peregrinum interserit illi Quo semper cultu splendidiore nitet: Quid si ultra perget caelo gratissima uirtus Nec deerunt meritis emolumenta piis? Quid tibi portendit tantarum gloria rerum,
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.