Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Petrus igitur per hunc modum in principatu constitutus qui solet uiros ostendere, talem sese exhibuit qualem uix optare poteramus, non sperare. Assumpsit enim cum sublimi magistratu sublimes animos et spiritus tanti imperii maiestate dignos, simulque cum eis magnanimitatem, clementiam, munificentiam, et caeteras, quas prius commemorauimus, imperantium uirtutes; quibus et ausus est cum regibus et principibus magna gloria non segnius contendere quam si in illis natus educatusque fuisset, ut coepta eius declarant aedificia, totque magnificentissimo cultu celebrata conuiuia, et suppellex imperialibus fastibus digna. Turpe enim et indecorum merito ducebat in hoc totius orbis capite, in hac prima Christiane religionis sede, ad quam adorandam imperatores, reges, et cuncti ferme principes terrarum uentitare solent, non talem esse suppellectilem, non talia exstare palacia, quibus eos summus pontifex et suscipere honorifice posset et pro sua ipsorumque dignitate splendide honorare. Vnde et in hos usus omnia illa se comparare affirmabat, nec sibi, sed summis pontificibus, quicquid praeparabat, componere. Affluebant quotidie opes et ab omnibus ferme Christianis principibus magni prouentus ultro offerebantur; quos licet ipse in illos, quos diximus, acceptaret usus, prophetici tamen documenti memor minime ad ea cor apponebat neque illis auaro deuincebatur affectu. Hinc est quod nec sciebat numerum nec omnino quid haberet aut quid impenderet nosse uolebat, nullas a ministris impensarum exigebat rationes, nulla computa exigere uolebat. Iactura rerum ea duntaxat mouebatur quae negligentia contigisset, culpam magis dolens quam damnum. A suscepto semel negotio nullo metu absterreri potuerat, nullo periculo depelli. Verax in sermone, in facto fidelis, in proposito constans, in peragendo strenuus, secretorum tenacissimus, et promissorum firmissimus obseruator. Insignia haec sunt magnanimitatis eius testimonia. Sed illud mea sententia uincit uniuersa quod nullis mouebatur iniuriis, nullis offensis laedi posse uidebatur, nec ullius rei facilius quam inimicitiarum obliuiscebatur. Floccipendebat aemulos quoscumque et nullam in rem pronior quam in supplicium ueniam uidebatur, tantumque ab omni ulciscendi ardore aberat ut inimicis suis benefacere gauderet. Nihil in se fictum, nihil subdolum aut simulatum esse uolebat, nec quicquam magis detestabatur quam mentitam probitatem. Mali quippe et iniqui hominis esse dicebat meliorem se foris ostendere quam gerere domi, proborum autem uirorum esse non simulatione, sed integritate uiros superare.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.