Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sane munificentiae liberalitatisque eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro domus suae, in cuius diligentissima fidissimaque cura merito conquiescebat, liberius argueretur quod nimia indulgentia et largitate domesticos faceret insolentiores, placenda uoce respondit: Tuum est familiares meos pro neglecto officio corrigere, meum autem pro illorum in me amore congruis praemiis afficere; id faciendo uterque nostrum suo munere optime fructus erit. O praeclaram uocem, o sententiam summo principe dignam; nec impunitatem erratorum laudauit, nec liberalitatem suam ullis male merentium factis occludi passus est. Felices quibus illa perfrui licuit, et nunc omnium infortunatissimos quibus tam crudeli fato erepta est.

Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.