Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV 21 Tertius locus a recordatione mortis

Non minus forte maerores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido cognoscatur in his inferioribus nihil esse dignum quod ametur; ubi autem abest amor, certe abest et dolor, siquidem nullius rei iacturam aegro animo toleramus nisi eius quam dileximus.

Alia quoque ratione mortis consideratio nonnumquam adimit languores: puta cum quispiam iniuriam passus est, aut alteri nimias opes uel potentiam inuidet uel alium sibi imperantem moleste fert; inter haec dummodo cogitat se moriturum amissurumque omnia illa, insuper et fortasse poenas daturum, haud paruam accipit refocillationem. Hinc sacer psalmista ait: Ne timueris cum diues factus fuerit homo aut cum multiplicata fuerit gloria domus eius quia cum interierit non sumet haec omnia neque descendet cum eo gloria domus eius.[ERROR: no reftable 1:]

Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti. Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: Veniet mors quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis. Proinde et multi uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem dilationem[ERROR: no reftable 1:] uel moram inter praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius faciebat cum inquit:
Heu heu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat;
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
protrahit ingratas impia uita moras.[ERROR: no reftable 1:]

Idem queritur Iob: Quare misero data est lux et uita his qui in amaritudine animae sunt, qui expectant mortem et non uenit, quasi effodientes thesaurum gaudentque uehementer cum inuenerint sepulchrum.[ERROR: no reftable 1:]

Vnde plerique tenerioris sensus et malorum impatientes mortem sibi ultro propriis arcesserunt manibus ac summa impietate dolorem depellere sunt conati; ut Cato Vticensis, Dido, Sardanapalus, Nero, Demosthenes, Hannibal[ERROR: no reftable 1:], et alii complures.

Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solacii extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit[ERROR: no reftable 1:], utantur homines et suadet et docet uaria mortis genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta impietas tantaque amentia ab homine Christiano quae non solum diuina, sed et ipsius naturae ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles: Homo namque natura est membrum ei[ERROR: no reftable 1:] rei publicae cui si se subtrahit, nimirum iniuriam facit et pro cede sua ciuitati debet poenas.

Idcirco lege sancitum est huiusmodi uirorum cadauera honore sepulturae priuari; qua ignominia mortuo maior inferri non potest, et iure quidem. Totum enim lege naturae in partes suas habet potestatem, quippe quae ad famulatum eius sunt natae ipsique cuncta sua seruitia debentur.[ERROR: no reftable 1:] Sicuti humano corpori manus, pedes, oculi, aures ceteraque membra ministrant ac famulantur, horum quoduis, si se a corpore auellere uellet, nonne aperta illud iniuria afficeret? Qua de re sancitum est in omni re publica ne cui liceat potestate priuata quenquam occidere etiam facinorosum quantumuis aut sceleratum. Vnde liquet nemini etiam nocenti licere se ipsum interimere, quanto magis[ERROR: no reftable 2:] insonti!

Quod etiam theologorum non minus efficaci astruitur ratione. Etenim sapientum ambigit nemo Deum uniuersa propter hominem condidisse, hominem uero propter se ipsum; quam ob rem, cum homo non sibi, uerum Deo potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et[ERROR: no reftable 1:] acceperat, adimere. Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere poenas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet accommodat[ERROR: no reftable 2:].

Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati[ERROR: no reftable 1:] merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse?[ERROR: no reftable 2:] Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas omnes[ERROR: no reftable 3:] suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime.

Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem[ERROR: no reftable 1:] excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. Hinc[ERROR: no reftable 2:] maerentem sapientissime monet Isidorus dicens: Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; praeuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennae metus: terreat te iudicii illius sententia, reuocet te poenarum terror, uitae tuae criminum cotidie intuere, omni hora mortem habeto prae oculis, ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus, de morte tua cotidie cogita, finem uitae tuae semper considera; esto sollicitus ne subito rapiaris, cotidie dies ultimus appropinquat, cotidie ad finem tendimus, quotidie ad uiam uitae transimus, ad mortem quotidie properamus, ad uitae terminum cotidie tendimus, momentis decurrentibus ad finem ducimur. Nescimus quid nobis hodie contingat, nescimus quando extremum tempus adueniat nobis. Ignoramus si hac nocte animam nostram conditio mortis reposcat, finis noster nobis absconditus est, uenturi exitus ignorantia nobis incerta est; improuisus est mortis occursus; dum nescimus, repente mors uenit; dum non existimamus, improuisi tollimur; dum ignoramus, repente subtrahimur. Timeamus ne dies illa tamquam fur nos comprehendat, ne nos turbo Diuini iudicii, dum ignoramus, diripiat, ne repentinus interitus auferat, ne imprudentes subito comprehendat calamitas. Spiritus qui ad peccandum succendit peccantem subito rapit, qui uiuentes inflammat, extemplo deuorat morientes; qui inflectit ad uitia, mox rapit ad tormenta; quantos ad poenam mortis improuisa rapuit calamitas, quantos inmeditatus exitus strauit, quanti in momento subtracti deficiunt; quanti, dum mori non existimant, auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad aeterna supplicia deducuntur.[ERROR: no reftable 1:]

Ad hos atque alios huiusmodi futuros exitus animum maestum si inuitabimus, nimirum ab omni praesenti molestia abducemus.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.