Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

IV 22 Ultimus locus ab obsecratione[ERROR: no reftable 1:]

Hi sunt igitur omnes illi praecipui loci quos[ERROR: no reftable 1:] nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a maerore posse putamus.

Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim[ERROR: no reftable 1:] loco haud inepte poterimus ad preces descendere et amicum uehementius obsecrare ne se cruciari uelit, sed et nostra et ceterorum amicorum cura animum cohibere et sibi ipsi ac nobis indulgere. Sic illa apud Terentium ait: Ne crucia te, anime mi.[ERROR: no reftable 2:]

Sed multo melius ac praeclarius Cicero ad Publium Figulum; quo dicto solo, quoniam huic nostrae disputationi uniuerse aptissimum uisum est, totam hanc sermocinationem, quam longius quam sperabamus produximus, uoluimus concludere. Ait ergo Cicero: Extremum illud est ut te horter et obsecrem animo ut sis maximo nec ea solum memineris quae ab aliis magnis uiris accepisti, sed illa etiam quaeque ipse ingenio studioque peperisti; quae si colliges et sperabis omnia optime et, quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres.[ERROR: no reftable 1:]

Deo autem sit gloria et uero consolatori spiritui sancto, in cuius unitate uiuit pater et filius per immensa saecula[ERROR: no reftable 1:].[ERROR: no reftable 1:]

FINIS
Vade retro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.