Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

III 24 Quintus locus a ratione funeris

Sane et ille, qui ex ratione funeris oritur, plurimum confert ad miseriae imminutionem; haud enim exiguam leuabimus tristitiae partem si commemorabimus funus recte digneque procuratum ac uniuersa quae mortuis debentur iuste persoluta omninoque ei esse factum satis.

Siquidem[ERROR: no reftable 1:] uniuersis fere mortalibus multa cura de sepulchris mortuorum esse solet, ut inter summas arbitrentur infelicitates si cui honore sepulturae uacare contingerit. Vnde legimus apud Aegyptios consuetudinis fuisse ut defunctus unusquisque, ante quam sepulturae mandaretur, transmissus per fluuium a uectore quodam, quem lingua sua Charontem appellabant, coram quadraginta iudicibus sisteretur; apud quos licebat lege cuiuis mortuum de impietate flagitioue aut quibusuis sceleribus accusare; quae si uera iudices comprobassent, feriebant hac mortuum sententia ut honore sepulchri, immo omnino sepultura careret[ERROR: no reftable 2:], tamquam nulla maiore ignominia affici possit. Sic legimus et sacris codicibus illius uiri Dei, qui contra mandatum Domini apud malum prophetam panem comederat, inter alias a Domino illatas poenas una fuit quod non est in sepulchro patrum suorum illatus. Hinc et illa Ouidii fuit sollicitudo et lamentatio:

Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulchri

Et non ploratum barbara terra teget.[ERROR: no reftable 1:]

– proin precatur uxorem:

Ossa tamen facito parua referantur in urna.

Sic ego non etiam mortuus exul ero.

Atque etiam cum foliis et amomi puluere misce

inque suburbano condita pone solo.[ERROR: no reftable 1:]

– et post:

Tu tamen extincto feralia munera semper

deque tuis lacrimis humida serta dato.

Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis

sentiet officium maesta fauilla pium.[ERROR: no reftable 1:]

Huius uero rei studium in tantum inualuit apud uniuersas nationes ut firmiter animos hac inani superstitione falsaque religione inducerent ad credendum nulli inhumato nisi centum annis expletis ad destinatum locum licere peruenire, interea uero toto tempore circum haec loca errare. Quod etiam doctissimus poeta testatus est:

Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;

portitor ille Charon his, quos uehit unda, sepulti.

Nec ripas datur horrendas nec rauca fluenta

transportare prius quam sedibus ossa quierunt.

Centum errant annos uolitantque haec litora circum;

tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.[ERROR: no reftable 1:]

– hinc et Aeneas Palinurum inhumatum questus est:

Nudus in ignota iacebis, Palinurus, arena.[ERROR: no reftable 1:]

Mater quoque Euryali apud eundem poetam apte ex eadem ratione inducitur querens se in morte filii uel illo saltem solacio destitutam quod non presserat oculos ipsius morientis aut uulnera lauerat.

Nec mirum esse debet si mortales[ERROR: no reftable 1:] in pompa funerum tantam curam suscipiant cum huiusmodi opus ipse quoque Saluator inter pietatis munera annumerauerit commendaueritque illam quae in sepulturam suam unguento eum perunxerat. Vel Abrahae quanta cura sepulturae et suae et uxoris fuit? Similiter et Iacob qui iussit tot dierum itinere corpus suum ab Aegypto ad sepulchrum suorum referre; Ioseph moriens mandauit, cum ab Aegypto exirent, ossa sua non relinquere;[ERROR: no reftable 2:] Thobias, quod mortuorum corpora proiecta diligentius colligendo humaret, ab angelo laudatus est, a Domino autem misericordiam et gratiam consecutus. Ex quo perspicuum esse potest quod non mediocre solacium suscipere consueuerunt homines ex digna funerum curatione.

Quod si ita est, quo modo ergo consolabimus ex hoc loco eos quorum mortui inhumati iacent? Certe neque his ratio deerit consolationis si illis declarabimus[ERROR: no reftable 1:] non defunctorum, sed uiuorum causa inuentam esse sepulturam, aut quo corpora et uisu et odore foeda amoueantur, aut ob aliquod uiuorum solacium quibuscum iucundissime uixerunt; ueluti fecit rex Aegypti Micerinus qui unica filia, quam tenerrime diligebat, orbatus prae nimio amore bouem inauratam fecit atque in ea filiae cadauer apud regiam in conclaui posuit, atque ei singulis diebus multiplicia thura inferri iussit, lucernasque incensas iugiter adstare. Quod se Herodotus scribit in urbe Sai uidisse.[ERROR: no reftable 2:] Amor quoque singularis et Artemisiae, uxoris Mausoli, in causa fuit ut illud sepulchrum mirae magnitudinis pulchritudinisque marito exstrueret, quod est ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclutum. Apud Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari praecipue uiri fuerunt, uariis medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia[ERROR: no reftable 3:] perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque eorum ad uirtutem succenduntur atque illi feliciores dignioresque habentur apud quos plura cadauera inueniuntur. Ceteris uero nationibus apud alios alii sunt defunctorum respectus. Proinde quaeque gens pro opinione sua uarios obseruat sepeliendi modos. Nam illi, qui in Indiae insulis habitant, mortuos in litore sepeliunt, cadauer cum mare refluit[ERROR: no reftable 4:] arena obruentes. Apud Aethiopes uero mortuos suos quidam in flumine, quidam uitro circumdatos domi seruant, alii in uasis[ERROR: no reftable 5:] fictilibus conditos circa templa sepeliunt, alii, qui ad meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis tempore. Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra concisa in uase multo lapidum aggere[ERROR: no reftable 6:] recondunt. At apud Persas mortuus non prius humatur quam ab alite aut bestia, uel a cane trahatur. Aethiopes illi, qui Macrobii appellati sunt, mortuos suos in cippis uitreis, cuius multa apud eos est copia, concludunt; prius corpore aromatibus condito, quos intra aedes per annum tenent[ERROR: no reftable 7:], eis omnium rerum primitias offerentes, deinde elatos circa urbem statuunt. Indi Padaei, qui ad auroram incolunt, infirmos mox interimunt et comedunt; sed uicinis eorum longe alia consuetudo est. Nam quicumque[ERROR: no reftable 8:] ipsorum in morbum incidit, locum desertum petit ibique decumbit nemine ei neque infirmanti neque defuncto assistente aut eius curam agente. Issedonibus, qui in extrema ora terrae degunt, quae auroram septentrionemque interiacet, alia praeterea sepeliendorum mortuorum cura est. Vbi pater alicuius decessit, uniuersi eius propinqui praesto cum pecoribus sunt, quibus mactatis et concisis una cum defuncti membris conuiuium celebrant, tantum capite reseruato, quod diligentius[ERROR: no reftable 9:] purgatum atque inauratum pro simulacro habere consueuerunt. Pastores Poenorum dicti Nasamones obseruant infirmos, dum agere animam incipiant, eosque sedentes constituunt ne supini exspirent, atque ita sedentes sepeliunt.

Ceterum quis posset enumerare singularum nationum proprias consuetudines quas de sepeliendis mortuis habuerunt,[ERROR: no reftable 1:] cum et usque in hodiernam diem uix duas gentes inuenies exceptis Christianis quibus idem sit mos sepulturae! Vnde ergo, cum una sit omnium mors, tanta diuersitas sepeliendi inoleuit? Non certe aliunde quam ex diuersa uiuentium uoluntate aut opinione, ad quos, ut uel ex hoc ipso deprehendi potest, omnis tumulandi ratio pertinet, ad ipsos uero mortuos omnino nihil, quia, ut sapienter colligit Seneca:

Si nihil mortui sentiunt, nec profecto insepulti corporis poenam; sin uero aliquis relinquitur sensus, homini sepultura tormentum est.[ERROR: no reftable 1:]

Hoc et Augustinus sensit cum de hac ipsa re in primo libro de ciuitate Dei disputans post multa intulit dicens:

Proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum.[ERROR: no reftable 1:]

Licuit hac de re et poetis iocari: Caelo tegitur qui non habet urnam.[ERROR: no reftable 1:]

Et hanc mortalium uanam curam prudentissimo sale ille cynicus derisit Diogenes, qui ab amicis rogatus ubi et quo pacto sepeliri uellet iussit inhumatum se proici. Cum amici: "Volucribusne et feris?" "Minime uero", inquit, "sed baculum prope me, quo abigam, ponite." Et illi: "Quidnam poteris; non enim senties!" "Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?[ERROR: no reftable 1:]"

Hoc ipsum et ille uir Cyrenaeorum clarissimus Theodorus sensit, qui Lysimacho regi crucem minanti "Istis, quaeso", inquit, "ista horribilia minitare purpuratis tuis, Theodori quidem nihil interest humine an in sublime putrescat."[ERROR: no reftable 1:] Quo sapienti responso et uanissimi regis tumorem compescuit et, quid uerissimum est, docuit nihil ad mortuos attinere quo in loco marcescant et an potius ex his cineres an uermes fiant. Nam et Dominus, quod curam mortuorum commendauit, uiuorum magis gratia fecit, quippe qui aliquod bene merendi opus haberent, atque hoc si illud pie digneque exequerentur. Nam quod ad pompam luxumque sit mundi, probat sanctorum auctoritas et uiuis obesse et defunctis. "Illa quoque sanctorum exempla," ut Augustinus inquit, "non hoc admonent quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, et corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam."[ERROR: no reftable 2:]

Vbi et illud salubriter discitur quanta possit esse remuneratio pro elymosinis quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum periit quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur.

Quoniam uero de hoc loco plura fortasse quam expediebat uerba fecimus, istum qui superest breuius absoluamus.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.