Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Valet praeterea ad detrahendum angorem locus a conditione uel causa mortis non parum, hoc est si iniusta potius est quam iusta. Vnde Socrates uxori lamentanti ac dicenti plurimum dolere iniustam eius mortem respondit: "Tune, mulier, iuste me condemnatum malles?" Prudentissime simul et sapientissime decernens leuius malum illi esse debere qui iniuria affligitur, quam iure; iste enim duplici quatitur malo: poena et male actorum conscientia; illos[ERROR: no reftable 1:] inter tormenta saltem bene actae uitae conscientia solari potest. Hinc Cicero ad Seruium: Me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum.[ERROR: no reftable 1:] Istorsum spectat et cum dicimus illi, qui mala patitur, ea ob uirtutem suam pati ipsique egregiam probitatem uel doctrinam aut exquisitum ingenium nocuisse. Hanc rationem solacii Ouidius in epitaphio suo praecipuam adhibuit: Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum Ingenio perii Naso poeta meo.[ERROR: no reftable 1:] Licet hoc, quod dicit, Ouidio uitio dari merito potest, tamen uiros huiusmodi consolando dicimus prae inuidiam esse oppressos. Fit uero iste locus tanto ad leuandam aegritudinem potentior, quanto innocentia afflicti est notior aut manifestior[ERROR: no reftable 1:] atque id triplici de causa: una quod palam esse cupit cunctis, qui casum eius cognouerunt, sibi immerito id accidisse. Deinde quod confidit, si integritas sua iniuste laesa cognoscatur, plurimos inueniri qui malis suis ingemiscant. Et, quod suauissimum hominibus esse solet, aduersarium eius execrentur odioque habeant propter ipsius impietatem immanitatemque. His ergo uiribus locus a causa facti ualet, quo etiam in omnibus rerum iacturis accommodatissime possumus uti.
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.