Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

I 2 Quae nocumenta afferat aegritudo.

Nulla autem saeuior animi pestis est quam aegritudo, sacra Scriptura attestante quae ait: Sicut tinea uestimento et uermis ligno, ita tristitia uiri nocet cordi[ERROR: no reftable 1:] . Constat enim humana uita in motione quadam quae a corde in cetera membra diffunditur. Atque hanc commotionem non quantamcumque esse decet, uerum certa quadam moderatione praefinitam, ultra quam si progrediatur, perturbabit, immo nonnumquam et exterminabit mortalium[ERROR: no reftable 1:] uitam.

Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illae passiones, quae concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt. Quae etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho aut Sophocli tragoedo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica laetitia exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectae materiae, quam repraesentant, quippe quae maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanae uitae, uerum[ERROR: no reftable 1:] nocet ratione uehementioris commotionis, aut nimiae dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in corde tenebatur inclusus, euanescat. Siquidem cum cor nimia laetitia iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat flammam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes, quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo ipsam pariter animam exhalat.[ERROR: no reftable 2:]

Passiones uero, quae appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum[ERROR: no reftable 1:], non tantum nocent ratione motus, sed etiam ipsius pestiferi cibi administratione. Illud enim animo nostro res tristes illatae faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quae cor hominis deterius exedat. Quippe quae[ERROR: no reftable 2:] appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor uiribus destituatur nec ceteris membris debitum possit praestare officium. Anima quippe[ERROR: no reftable 3:] grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec sanitati necessitatique consulere corporis. Itaque exsiccatur ac gelu constringitur humorque eius generis, quem Graeci melancholiam appellant, incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit, atque ita nutrimento subtracto uirere[ERROR: no reftable 4:] uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem consumuntur. Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco queritur:

Longus enim curis uitiatum corpus amaris
Non patitur uires languor habere suas.[ERROR: no reftable 1:]

Et postquam enumerauit incommoda, quae ob aegritudinem uel maerorem patiebatur, nec iam posse cibum ullum capere nec somnum, intulit:
Vix igitur posses uisos agnoscere uultus,
Quoque ierit, quaeras, qui fuit ante color.
Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus,
Membraque sunt cera pallidiora noua. [ERROR: no reftable 1:]

Nec huius mali causam dicit esse immodicum cibum, aut uinum uel ueneris usum, quippe quorum et copiam et appetitum iam olim amiserat; sed ait:

Vnda locusque nocent, et causa ualentior istis,
Anxietas animi, quae mihi semper adest.
[ERROR: no reftable 1:]

Proinde tali morbo laborantibus suadent medici somnum, uinum,[ERROR: no reftable 1:] balnea calida ceteraque eiusmodi quae humectare irrigareque corpus iuuant ac natiuum confirmant calorem. Quorum[ERROR: no reftable 2:] opem haud mediocrem et Augustinus nono Confessionum libro se sensisse fatetur.

Et aegritudo ita corpus cruciat ut dictum est.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.