Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

I 1 Qualiter affecti sunt qui consolatione egent.

Consolatori optimo tria cognoscere expedit: primum qualiter affecti sint qui consolatione indigent, deinde a quibus personis illam praecipue expetunt, tertio loco qua ratione consolandi officium sit suscipiendum et quibus exsequendum rebus.[ERROR: no reftable 1:] Sane ad haec singula facilem nobis forsan aditum consolationis definitio praestabit.[ERROR: no reftable 2:] Proinde primum quid ipsa sit consolatio uideamus.

Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis dictis uel factis maerentis animi refocillatio quaedam.[ERROR: no reftable 1:] Maeret autem animus praesentis mali opinione: praesentis, inquam, non re tantum uerum etiam imaginatione. Potest enim malum uel praeteriisse, uel esse futurum, et nihilominus aegritudine animum afficere, ceterum tunc dumtaxat, cum illius mali species nos apprehensos tenet. Veluti enim mens nostra laetatur numquam nisi cum bonum sibi conueniens praesens recognoscit eiusque commodis se potiri uel putat, uel sperat, itidem nec umquam tristatur nisi cum existimat rem sibi aduersam accidisse aut imminere ineuitabilem eiusque molestias pati[ERROR: no reftable 2:]. Oportet uero opinionem huiusmodi (ut sapienter monet Zeno) recentem esse, siquidem inueterata et obsoleta, quoniam iam longiore usu familiarior facta est et iam inter domesticas computatur, non multum exacerbat animum. Siquidem tanta est consuetudinis uis, ut etiam, quae natura illepida sunt, ipsa laeta efficiat. Verum quod recentem opinionem esse debere diximus, ita interpretatur Cicero: ut non tantum illud recens intelligatur, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quaedam insit et uigeat et habeat quandam uiriditatem, tam diu appellatur recens; ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnassi fecit sepulchrum, quam diu uixit, uixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio quotidie recens, quae tum denique non appellatur recens cum uetustate exaruit.[ERROR: no reftable 1:]

Itaque idem est dicere recentem ac si uiuidam dixeris aut uehementem! Recens ergo opinio malorum Hecubam, Medeam, Niobem, Bellerophontem usque ad ultimos dies persecuta est.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1465, Italija]: De consolatione liber, versio electronica, Verborum 79291, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [modr-n-cons.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.