Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nunc ad illud ueniamus omni sane admiratione dignum, quod quinto proposuimus loco, Deum uidelicet immeritis etiam hominibus, non propter augumenta uirtutum, non propter exercitium, non propter correptionem, non propter damnationem, sed ob solam gloriam suae manifestationis multa inducere mala et in noxiorum malo suam ostentare potentiam. Ob hoc namque 28v caecum illum discipulis natum esse respondit; quod Augustinus admiratus, de correctione et gratia disputando: Mirum est, inquit, unum, quod filios quorundam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet huiusmodi lauacri gratiam procuraret in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo in quod parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire et per lauacrum introduci in regnum a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum et istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate. Sed hoc absoluens, quid inquit audiamus: Certe, ait, haec iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. De hoc eodem, cum de bono perseuerantiae disseritur: Non, inquit, fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia sed fortuitis agi casibus 29r opinabimur, cum mortales rationales uel damnandae uel liberandae sunt animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine uoluntate patris nostri; aut parentum neglegentiae tribuendum est quod paruuli sine baptismo moriuntur, ut nihil ibi agant diuina iudicia. Quid dicam quod paruulus aliquando ante baptisma exspirat? Etiam festinantibus parentibus et paratis ministris ut paruulus baptisetur, Deo tamen uolente non datur, qui eum paululum in hac uita non tenuit ut daretur. Quid est quod aliquando paruulis infidelium filiis potuit ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit baptismate subueniri? Vbi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio; alioquin electorum suorum magis quam inimicorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens: Aliquando, ait, filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filii non eam consequuntur, aliquando impedimento exsistente ne periclitantibus subueniri. Fiunt uere ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia 29v sunt iudicia et inuestigabiles uiae eius.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.