Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Attende ergo diligentius, o peccator, et quocumque in statu peccatorum uel grauissimo et in maximis deprehensus sceleribus, non tardes in ipso uel iudicis uel tyrannorum praesentaneo supplicio ad Dominum tuum corde saltem reuerti et temporanea supplicia animi commitigari contritione. Nempe tibi soli datum est Dei depellere iram, nec iudicis seueritas, nec tyranni immanitas, nec, quod mirabile dictu est, ullo tormentorum genere ipse potest 28r praeuenire Deus. Stabilitum enim et perpetuo sanctitum est consilio non dimitti peccata nisi paenitentibus. Nonne uides ex latronibus paenitentem ex cruce, quam ob scelera patiebatur, ad aeternas mitti delicias, non paenitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat siquidem Dominus etiam ad uesperum in uineam Domini Sabaoth ad opus accedentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac uita poenis in perpetuum affligendus eris, unaque poena in praesenti incepta uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de his hactenus.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.