Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Sivric, Antun (1765 - 1830) [1803]: Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [numerus verborum] [sivrich-anacreont.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Aede sua quandoque procul salebrosa viator Ut loca conscendit, nec revocare gradum Cogitur, emineat quamvis mons arduus, et quas Optat adire plagas, nocte dieque petit; Femina sic duro non haec defessa labore Incoeptum validis viribus urget opus. Tam cito progreditur quo tramite pergere coepit, Ut praereptam oculis cernere non liceat Illa viam subiit , fuerat quae cognita paucis, Et jam rara pedum signa relicta notat. Tum lustrata viae pars illi parva videtur, Tum pars parva viae, quam superesse videt. Indulget votis audax, atque ardua spernit Nil dulci meta dulcius esse putans.
Sivric, Antun (1765 - 1830) [1803]: Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [numerus verborum] [sivrich-anacreont.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.