Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

436. De Cinnae ingenio celeri, at parvo.
Ingenio celeri est, sed parvo, Cinna; labore
Exiguo quod res conficit exiguas,
Ut levis, haud ullo quae pressa est pondere, cymba
Citro, ultro flatu pellitur a tenui,
Nec tamen aerata Neptunia terga carina
Fidens longinquo a littore lucra petit,
Nec vastos inter fluctus inerrita fertur
In mediis nusquam devia turbinibus.
Sic ego sim, nisuque ferar vel tardus eodem;
Cinna suas mutet, vertat et usque vias.
Et celer hac illac leviter quocumque ferat sors
Usque vagus volitet per sata papilio.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.