Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
435. Ad Phaonem, somnia narrantem.
Somnia mi narras tua plurima; somnia dicis Tota te assidue cernere nocte, Phaon. Id quidem ego haud miror, cernis quod somnia nocte; Miror, quod cernis somnia vana die. Spesque, metusque tui quid sunt, nisi somnia vana? Quid vigili dignum mente agis, aut loqueris? Hoc monstrum est ingens, hoc tu mihi dicito, si quid Vis magni atque novi dicere prodigii.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.