Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

106. In Licinium de generis nobilitate gloriantem.
Clarum saepe genus jactas male degener. Unde
Sis, quid opus sciri, [ERROR: no reftable :]Sis, quid opus sciri] Krša : Scis quod opus fieri Radelja qui nihili es, Licini?
Quem nihili esse omnes scimus, quid scire necesse est,
Queis ortum, infelix, duxeris a proavis?
Inachidam vel te quantumvis, vel, magis istud
Si forte arrisit, dicito Cecropidam:
Inachus et Cecrops insigni laude feruntur,
Tu tamen, his ortus, non minus es nihili.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.