Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

105. Ad Marcum intemperanter loquentem.
Non satis est bene posse loqui; bene, Marce, tacere
Est opus, ingenuis coetibus ut placeas.
Hoc tu posterius quia nescis, Marce, molestus,
Quo te cumque feras, omnibus esse soles,
Adventuque tuo multos discedere cogis,
Atque sibi celeri consuluisse fuga,
Ast alios, quotquot non aequa mente manemus,
Excipere aeternas auribus Iliadas,
Atque tibi interea tacitos mala multa precari,
Perpetuo male dum plectimur eloquio.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.