Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

71. [70.] De inani Vari amatoris querela.
Quae mala dissimilem tibi me fors junxit, ut esses,
Tulla, mihi aeternus scilicet usque dolor?
Perpetuas iterem nulla ut non luce querelas,
Quod facto, aut dicto laeseris immeritum,
Quod quaecumque tibi feci bene, vel bene dixi
Ingrato spernens pectore despueris?
Et potui tam saeva pati? Nec rumpere vincla
Mens fuit ac tristi solvere colla jugo?
At nunc est; jam, Tulla, meus jam denique fio;
Haec lux infandi est ultima servitii.
Sic Varus: vanos ridet secum [ERROR: no reftable :]ridet secum] secum2 ridet1 Radelja illa furores,
Et durum exercet saevior imperium.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.