Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Adjeci his litteris etiam plagulam unam ephemeridum nostrarum, quae nunc singulis septimanis hic prodeunt, veniam petens, si forte, quod facile fieri potuit, superiores meas hisce iam quisquiliis oneraverim, ac tandem, quoniam te meas esse aliquid putare nugas [ERROR: no reftable :]Katul, Carmina, 1, 3-4. confido, ἐπινίκιον Carolo nostro adclamatum, quod nolim a te severe nimis iudicari. Ipse enim scio, οἰκονομίαν totius ὠδῆς melius disponendam fuisse, ut taceam unum alterumque prosodicum σφάλμα, de quo non ita ac de interna vi poetica sollicitus sum. Hujus enim generis vitia levi deterguntur spongia, ast quod poeta intrinsecus deest, hoc nulla illi conciliare vel κριτικωτάτη τέχνη potest. Doleo tantum sinistra me auguria pro dextris coepisse. Nam ecce Carniolia tanta quanta iam Gallica est, scholaeque, quod me propius tangit, clusae. Audio eas statim post Pascha esse aperiendas, et sane nunquam claudenda fuissent. Subdubito tamen. Cum enim studiosorum multi e perperam sic dictis stipendiis vivant, quae ante discessum Gallorum numquam solventur, puto hos omnes Zagrabiam, Gracium, Vindobonam etc. migraturos, ubi et suis stipendiis uti, et studium litterarium ulterius percurrere possunt. Quod si hoc acciderit, et ubi totam aestatem mihi sine discipulis degendam esse conspexero, relinquam et ego Gallos, urbemque, veniamque Zagrabiam, ut ibi vel in alia Hungariae aut Slavoniae urbe aestatem transigam. Aliqua linguarum recentiorum cognitio Gallica, Italica, Anglica etc. comparabit mihi forsit penes tuos victum. Nam ita Dii me amant, hic per totam aestatem sine stipendio vivere nequeo. Nihil enim repositorum habeo, neque in loculis, nec in arca. Tu vero fac ubi licuerit, scribe an hoc consilium meum calculo tuo adprobaveris, an non. Nam si iter hoc susciperem, nec postea haberem, unde viverem, conditio mea Zagrabiae deterior adhuc foret, quam hic est. Interim meliora sperabimus.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.