Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nactus tandem sum primum volumen Bibliotheca Slavica, quam Durichius Vindobonae edidit. De quo doctissimo opere, quod tu dubio procul, iam diu vidisti, nihil tibi ulterius scribendim esse putavi. Pergunt Vindobonenses bene de re litteraria mereri. Ut enim de immenso illo stupendoque eruditionis opere Eckheliano sileam, quo omnem numismaticam, vasto ausu, cui et ille modo par erat, complectitur, edidit nuperrime Alterus, indefessae diligentiae vir Phranzae historiam, cujus hactenus versionem modo Latinam habebamus, sed proh dolor, prorsus in usum Graecorum, ita ut paucissima ejus exempla in tabernas librariorum nostrorum pervenierit. Liber baro Locella dedit comptissimam Xenophontis Ephesini editionem, cujus lectione bonas horas nunc fallor. Michaeler , quem hactenus solummodo indagatorem prisci Teutonici sermonis noveram, ingentem librum De Situ Paradisi foras dedit, quem nondum videre licuit, quem tamen aveo evolvere, quia omne studium Biblicum praesertim vero sacra geographia summis mihi in deliciis est. Sed cur ego noctuas Athenis? Tibi enim, procul dubio omnia haec iam diu innotuere.

Vade retro

Vade porro


Baricevic, Adam Alojzije (1756-1806) [1793]: Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica, Verborum 7902, ed. Luka Vukusic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [baricev-aa-epist-penzel.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.