Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 3 De legibus fundamentalibus.

1.1 Scimus regnum Hispaniae ex diversissimis coaluisse regnis quae omnia suas leges distinctas habebant; sensim tamen Castilianae leges sunt factae universales. 2 Tales sunt leges de indivisibilitate regni Castiliani, 2--a de jure primogeniturae in successione; anno '252. sunt hae leges latae, quae omni tempore confirmatae sunt. 3 Carolus 5. et Phylippus 2. ad universam extenderunt Hispaniam has leges, virtute harum legum tota monarchia est haereditaria pro utroque sexu, imprimis succedit

2-200

primogenitus cum suis descendentibus et repraesentantibus, in defectu marium succedunt feminae, et hae excludunt fratres suorum genitorum. 4 Phylippus 5. rex Hispaniae primus induxit ordinem successionis mixtum abolito cognatico, nempe ut omnes prius mares succedant, dein exstinctis omnibus primo feminae.

2.1 Carolus 3. anno '776. decrevit ut si filii regum ducant uxorem statui suo non competentem, eius descendentes ex hac femina successionis capaces non sint; reliqua circa successionem dependent ab arbitrio regum; annus 14 defixus est pro maiorennitate; rex vel status determinat tutorem vel curatorem; coronatio apud Hispanos locum non habet jam a saeculis, ob tributa, quae pontifici solvi debebant intuitu Arragoniae, et ob subjectionis homagium, quod praestabant pontificibus; sic 1204. Petrus rex Arragoniae ab Innocentio Romae coronatus est, eique votum subjectionis deposuit, tributumque 250 massae †ritiae† adpromisit; ob haec onera ergo posteriores reges abstinuerunt coronatione.

3.1 Regiminis forma hodie est monarchia absoluta, utut prius limitata fuerit; regno Arragonico relicta tamen est praerogativa quod proprios habeat gubernatores, Phylippus tamen 2. exstinxit ceteras eius praerogativas; hoc saeculo Phylippus 5. etiam gubernium eius exstinxit Arragoniaeque gubernium Castiliae subjecit, cum Arragonia favisset Carolo 6--o et domi Austriacae in bello successionali, et ab eo tempore omnes provinciae sunt sibi incorporatae et monarchice gubernantur.

4.1 Status publici sunt 4: clerus, proceres, ordines equestres, et urbium deputati; status hi prius celebrarunt suas Iuntas de Las Cortas generales, hi tamen status extra usum venerunt. 2 Status Arragoniae erant 3: clerus, proceres et urbes.

5.1 Olim unica erat classis nobilitatis, qui Riccos hombres, Reiche Leute, dicebantur; tardius dividebatur in duces, comites, marchiones et vicecomites, hi generatim barones regni dicebantur, et hi omnes Sennores dicebantur, et praedicatum a praediis suis habent, et hinc etiam Titulos vel Titulados dicuntur, seu homines titulis utentes, bona ipsorum plerumque sub maioratu sunt. 2 Inferioris ordinis nobiles sunt 3: gavaleros, seu equites,

2-202

2. escuderos seu scutum gerentes. 3. hydalros !. 3 Inter ipsos proceres habetur peculiaris eminentior classis, qui grandes Hispaniae dicuntur, haec praerogativa per regem tribuitur familiae ob merita sua, et tunc is, qui maioratum tenet, est grand. 4 Fit haec electio per formam rescripti, in quo rex talem Vetter apellat, hi viri in functionibus publicis adstant regi et quidem apposito petaso, primique regem sequuntur, hi paribus Franciae, Angliae et electoribus imperii comparantur. 5 Rex Hispaniae juribus monarchae illimitate utitur in omnibus; stirps regnans jure hereditario possidet thronum, utitur titulis conspicuis tota familia, nullibi gentium tantus fastus ac hic. 6 Non nulli Castiliae principes, uti Ferdinandus 1, Alfonsus 6, 7, 8. se imperatores dicebant; regis Hispaniae titulus est amplissimus omnium; minimus titulus eis est: Rex Hispaniarum Chatolicus, in publicis negotiis cum exteris se subscribit cum nomine baptismali, domi se subscribit Ego Rex. Primogenitus dicitur Princeps Asturiae, qui tamen non nascitur, sed creatur per regem, ceteri regis filii et filiae Infant Von Spanien compellantur; Hispani regi suo primum locum tribuunt in Europa.

6.1 Insigne regis Hispaniarum est divisum in areas 4; prima area rursus in 4 areas divisa est; in 1--a et 4--a conspicitur castellum aureum cum 3 turribus in campo rubro, ut Castiliae scutum. In 3. et 2. area habetur ruber coronatus leo in cubo argenteo, ut Legionis insigne; in medio 4 linearum areae aede pomum Granatense fissum bifariam, ut regni Granatensis insigne, in campo argenteo. 2 In quadratura maiori 2--a perpendicularis adest divisio, in dextra adsunt 4 pali rubri in campo aureo, in sinistra est scutum Siciliae; in superiori et inferiori areola adsunt 4 rubri pali, in duabus lateralibus adest 2-204 aquila nigra in campo argenteo. 3 In 3--a area horizontalis adest divisio, superius est fascia argentea in campo rubro, ut insigne Asturiae, alia pars est aureis lineis quinquies dextrorsum fissa et rubro limbo circumdata, et est antiquum Burgundiae scutum. 4 In 4--a adest horizontalis divisio, in superiore est scutum caeruleum aureis liliis persparsum et albo limbo circumseptum, in inferiore est aureus leo in campo nigro; in medio habetur scutum corcurale, quo exhibetur scutum stirpis Antegavensis, nempe 3 lilia in campo caeruleo cum rubra periferia; universum scutum cingit catena aurei velleris cum exuviis agni; telamones sunt duo leones. 5 Hoc ergo est insigne majus; praeter hoc habetur minus, in quo tantum Legionis, Castiliae, et stirpis Antegavensis adest scutum.

7.1 Archiofficiales in effectu quidem cesserunt, eorum tamen supersunt nomina. 2 Cancellarius magnus, penes hunc erat maxima potestas; connetabilis seu comes stabuli; admiralis regni. 3 Aulae officiales sunt: magnus elemosinarius, supremus aulae praefectus, camerariorum magister, stabulis praefectus, falconariorum magister et venatorum magister.

8.1 Inter ordines Hispaniae eminet ordo Aurei Velleris (vom goldenem Fliess); hunc ordinem anno 1431. in Flandriae urbe Bruga fundavit Phylippus Bonus; jura haec Bourgundica pervenerunt per matrimonium, uti scimus, ad domum Austriacam, nempe Carolum 5. regem Hispaniae, proin etiam ordo hic ad Hispaniam translatus est; exstincta domo Austriaca in Hispania et Phylippus 5. et Carolus 6. Romanus imperator posuerunt se ad jus huius ordinis; insigne huius ordinis sunt exuviae agni, geruntur ex catena aurea, hac catena calibem et silicem alternatim repraesentat in suis articulis; extra solemnitatem ex rubra vel aurea ligula geritur; hic ordo est prius in Europa et honorificentissimus.

9.1 Recentissimus ordo anno 1771. fundatus est a Carolo 3. tempore nativitatis nepotis; insigne est stella in medio hominis effigie Beatae Mariae Virginis, in parte postica est nomen fundatoris Caroli, geritur ex ceruleo-lucida ligula cum limbo albo ad dextrum latus. 2 Habentur adhuc 4 ordines, qui prius erant ordines ecclesiastici, modo tamen sunt saecularisati; 2-206ordines hi tempore cruciatarum expeditionum sunt enati; ordines hi sunt tres: 1. Sancti Iacobi de Compostella; 2. Calatrava et 3. Alcantara; omnes tres ordines ampla possident bona, praecipue magnus magister ampla bona habet; omnes hi ordines prius subjecti erant pontifici et a regibus exempti erant; Ferdinandus tamen Chatolicus se ipsum fecit magnum magistrum ordinum; praeter magnum magistrum sunt equites alii titulares, qui nulla praedia habent, alii sunt commendatores, qui praedia habent; ordo prius habet 47 commendaturas; 2--us habet 56, 3--us habet 37 commendaturas. 3 Alter est ordo Arragonicus, qui a Iacobo 2--o in urbe Montesa fundatus fuit saec. 14, habet 13 commendaturas; ordo S. Ioannis, modo Melitensis, complures habet commendaturas in Hispania.

10.1 Sedes regia olim erat in urbe Toletensi, temporibus Saracenicis diversis in urbibus residebant reguli; Phylippus 2--us determinavit Madritensem urbem pro sede sua. 2 Urbs haec ampla est, ad regulas tamen politiae non adeo exacta, immundities magna est in hac urbe; pallatium regium, quod '737. aedificari cepit, splendidissimum est; Boen retiro est castellum aestivum regis, item Aranquetz, Casa del campo; La florida, El bordo, Villa viciosa, et S. Ildefonso, hic nobilissima bibliotheca existat praecipue in manuscriptis Arabicis.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.