Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum partae authoritatis collocare; nihil ei obstitit quam curia inferior, quam decrevit etiam potestate sua exuere; ingressus ergo summa authoritate curiam dicebat usum jam non esse huius parlamenti, proin eum esse dissolutum; qui etiam caeca obedientia ducti se subtraxerunt, et sic dissolutum est parlamentum; ne tamen quid videretur contra leges fecisse, post aliquot dies in forma parlamenti induxit 140 homines; hos homines ex meris amicis et sibi faventibus collegit, alios vero plerosque stolidos et ineptos homines deputavit, qui dein ipsi abdicationem fecerunt muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine protectoris illimitate gubernavit Angliam; scivit enim nomen regis exosum esse populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis1-316 statim diebus movit quaestionem quo jure Cronvellus summum imperium teneat; haec periculosa quaestio eo perduxit eum ut juramentum fidelitatis ei praestarent, dimisit dein totum parlamentum; circa '656. annum foedus cum Gallis inivit contra Hispanos, nempe cum Ludovico 14-o contra Philippum 4. 4 Bella feliciter gesta sunt; Dunquercam et Mardiccum in Belgio Hispanico expugnarunt, et sibi servarunt; Jamaicam expugnarunt classemque argentariam interceperunt a Hispanis; anno eodem '56. convocavit parlamentum novum, hoc proprio motu ei coronam et nomen regium obtulerunt, quod tamen depraecatus est. 5 Sed et hoc parlamentum ante tempus dimisit, nempe '58. anno in Februario; ipse vero Cronvellus 3-a Sept. '58. expiravit morte naturali, postquam 5 annis mira sapientia sagacitateque gubernasset usurpatas provincias suas.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.