Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
31.1 Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in
Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre
volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem
potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem
suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt,
convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo
parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio
sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in
Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres
[ERROR: no reftable :]31.1
proceres procerunt MS cogitabantque de remediis, plurimum agente
comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo
validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine
resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis,
convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit
curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum
parlamentum. 2 Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem
Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque
novo hoc parlamento negotia publica agere 1-318 coepit; amnistia generalis publicata
est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa
sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster
abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per
malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status
Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis
antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem
ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret
Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege
navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in
animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis
voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662.
Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in
regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos,
nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein
Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus
Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu
Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub
Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore
maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter
eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem
recipere coactus est.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|