Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
34.1 Sub finem '85-i anni jam incepit contra jus jurandum Test dictum varios
ab episcopali religione alienos et ipsos Chatolicos ad munera publica admovit
!; '86. anno Commissionem ecclesiasticam constituit, cui incumberent negotia
religionis, cuius membra quam plurima Chatolicae religioni addicta erant; hinc maxime
exulceravit animos suorum, quia pro Chatolicis sustulit hoc jus jurandum propria auctoritate;
anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse
pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis
scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam
patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi
protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum
convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto
Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent,
incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum amicitiae vinculum cum
Ludovico 14. non parum contulit ad perniciem Jacobi; interim Angli haec omnia adhuc
pertulerunt; cum viderent Jacobum destitutum esse prolibus praeter duas filias, quas ex prima
uxore suscepit, nempe Mariam, quae nupta fuit Vilhelmo duci Aransionensi, et Annam, quae regi
Daniae Georgio nupta fuit, et quae ambae religioni protestantium addictae fuerunt; interim
repente hac sua spe delusi sunt, nemine enim opinante rumore perlatum est reginam praegnatam
esse, et sobolem masculam enixam esse; protestantes ergo dicebantur haec tantum figmentum
Chatolicorum esse fetumque esse supposititium, interim princeps hic nomen principis Valliae
suscepit; proceres tamen protestantes cogitare coeperunt de mediis Jacobum hunc a successione
excludendi, et Mariam cogitarunt ei sufficere, miserunt ergo nuntios ad Mariam et eius maritum
Vilhelmum, eius collaborationem in hoc expetierunt. 2 Ordines Belgi foederati
offensi erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc1-324
decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit
classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea;
coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites
divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem
fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et
praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum
neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines
Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium
laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam
detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales
violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula
capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno
'689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti
anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt
ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o
fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in
omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni
Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut
pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue
bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra
Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam
intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de
Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre
coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil
proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a
Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in
Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque
liberis, sed Angli generosi Vilhelmo regni1-326 possessionem reliquerunt, etsi
nullum jus sanguinis haberet ad coronam Angliae; sub idem tempus periculosam conjurationem
fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est
periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio
suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia
partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae
regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter
sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per
quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. 4 Circa
haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret,
quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum
conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno
Ludovicus induxit Philippum in Hispaniam; videntes ergo Angli se delusos, conjunxerunt se cum
Austriacis contra Ludovicum anno '701. et '2-o anno, Ludovicus vero mortuo anno '701. in
Francia Jacobo 2-o praetendente seniore coepit filium eius Jacobum 3-um ut praetendentem
juniorem efferre eumque regem Angliae declarare; ipse vero Vilhelmus anno '702-o infeliciter ex
equo prolapsus mortem opetiit, quin successores relinqueret; facta tamen est dispositio prius,
ut Anna succedat, quae etiam in defectum versabatur, hinc decreto perpetuo sub Vilhelmo adhuc
statutum est, ut omnes Chatolici in perpetuum excludantur; 2-o) Annae substituerunt successorem
Sophiam, quae Ernesto Augusto duci Brunsvico-Linaeburgico, electori Hanoverano nupta fuit; haec
Sophia fuit neptis Jacobi 1-i; hic enim habuit filiam Elisabetham quae Friderico electori
Palatiniali nupta fuit, ex hoc matrimonio nata fuit haec Sophia.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|