Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
33.1 Et sic in ordine 3-a parlamenta convocavit usque '80-um annum, dein
plane nullum convocavit amplius, sed Jacobum revocavit ad Angliam severitateque usus est in
omnes eos qui urgebant exclusionem Jacobi, inter quos ipse Jacobus dux de Montmut erat, qui
filius naturalis Caroli erat, et qui in exilium missus est, cum alii supplicio afficerentur.
2 Inter haec non sine suspicione veneni decessit Carolus anno '685-o; cum sine
heredibus moreretur Carolus, successit ei frater Jacobus dux Eboracensis, cui maxime favebant
episcopi et exercitus Scotensis; habuit ille mox altercationes cum Jacobo duce Montmut filio
naturali Caroli, qui exul in Belgio erat, et qui copiosos adhaerentes in Belgia1-322
habuit et in Anglia. 3 Hic ergo Jacobus cum exercitu venit in Angliam, comes
vero Argileus eius adhaerens in Scotiam irrupit, sed delusi sunt spe. 4
Argileus enim eodem anno victus et captus fuit in Scotia, et capite plexus; Jacobus Montmutius
etiam victus et captus est, capiteque plexus et cum illis complures alios mortis poena mansit.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|