Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.1 Hoc edictum a Hispanis Edictum perpetuum dictum fuit, anno '577. fuit promulgatum; interim paulo post apparuit non vanam fuisse suspicionem Hollandorum; Iohannes enim non multo post hoc edictum hostiliter se gessit, castellum Namuriense expugnavit militiamque Hispanicum illocavit; offensi per hoc Belgae Iohannem hostem reipublicae pronunciarunt decreveruntque eum expellere ex castello Namüriensi, quod et effectuarunt, plurima castella expugnarunt, et aliqua solo aequarunt; post haec confluxerunt Bruxellas ibique ducem Aransionensem praesidem provinciarum crearunt; diffidentes tamen causae suae decreverunt alium Philippo acceptiorem eligendi gubernatorem, hinc Matthiam juniorem filium Maximiliani imperatoris et fratrem Rudolphi imperatoris elegerunt gubernatorem, qui etiam comparuit; auctoritatem tamen eius circumscripserunt status et ordines, dein ei ut locumtenentem ad latus collocarunt dominum Aransionensem; haec tamen omnia summe displicuerunt Philippo; misit ergo Iohanni novas copias et suppetias, quas Alexander dux Farnese adduxit anno '578; eodem anno conflixerunt partes ad urbem Gemblusium; hoc in conflictu Hispani rursus profligarunt Belgas, diversas urbes collimitaneas expugnarunt, spoliarunt; uti Lovanium (Löwen), Philippopolis (Philipsbourg), Limburgum. 2 Videntes se ubique vinci Belgae decreverunt Henricum 3-um evocare eique subjicere, malentes alteri subesse quam Philippo; miserunt ergo Parisios legatos, sed Henricus rerum circumstantiis impeditus deprecari debuit hanc oblationem;1-172 commendavit tamen Belgis fratrem suum ducem Franciscum Alencolis, qui etiam in Belgio comparuit; cum tamen viderent eum non comparere exercitu stipatum, dissensiones exortae sunt inter ipsos status, quas ipsum religionis novae exercitium in provinciis Catolicis adhuc non parum adjuvit; diversae ergo provinciae, tardius Valonicae dictae, deseruerunt foedus Gandanense; hae sunt illae provinciae, quae hodie domui Austriacae parent, tunc vero Hispanis se rursus adjunxerunt. 3 Dum haec fierent, morte insperata decessit Iohannes Austriacus; ille ante mortem suam in ducem Farnese transtulit gubernium harum provinciarum ad interim; Philippus vero confirmavit eum in sua dignitate; ille ergo omnia contulit ut provincias Valonicas, tunc adhuc vacillantes, abstraheret a rebellibus conjungeretque cum Hispanis. 4 Caeterae vero provinciae in urbe Utrajectensi congregati ! foedus arctissimum iniverunt, excepta Artesia, Hannonia et parte Flandriae; foedus hoc anno 1579. initum est inter Geldriam, Hollandiam, Zeelandiam, Frisiam et Utrajectum; harum provinciarum exemplum secuta est paulo post Transisalana et Groninga; hoc foedere constitutum est, ut provinciae hae unitis viribus suam libertatem vindicare velint; 2-o) si quocunque tempore de pactione pacis ageretur cum ipsis, sine consensu omnium 7 provinciarum nihil agatur. 5 3-o) in mensura tributorum sine communi omnium consensu nihil determinetur; huic ergo vinculo superinaedificata est respublica hodierna Hollandia; coeperunt nummos cudere jam his temporibus, et in primis nummis suis expresserunt navim fluctuantem in mari fractis velis cum inscriptione hac: Incertum, quo fata ferent; ipsi enim viderunt res suas pessime constitutas esse; dum haec ageretur Utrajecti Philippus rursus egit per legatum suum Antverpiae de pace universali omnium provinciarum cum Philippo; foederati tamen videntes se numquam intentionem suam adepturos, interturbarunt ipsi foedus hoc; ceterae tamen provinciae exceptis his 7 se Philippo subjecerunt. 6 Post haec ergo bellum apertum exarsit inter Hispanos ceterosque eis subjectas provincias et inter foederatos; agitata fuit inter foederatos quaestio de imperante, hinc anno '581. convenerunt provinciae, tunc Philippum declararunt exauctoratum; die 26-a Iulii publico instrumento expositisque causis se liberos et independentes declararunt, ex eo quod Philippus leges et consuetudines, quas jure jurando manutenendas promisit, violaverit.

1-174
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.