Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
6.1 Anno tamen 1575. negotia magis ex sententia cesserunt Ludovico cum Geisiis
terrestribus; conflixit enim cum exercitu rebellium et hoc proelio ad internecionem victi sunt
in Mokerheide ad Goavam urbem die 14-a Ap; in hoc proelio ipse Ludovicus comes Nassoviae cum
fratre suo Henrico Nassoviae occubuit totusque exercitus eorum stratus et dissipatus est; post
hanc victoriam rursus Hispani in petulantiam abierunt obque defectum stipendiorum rapiebant
praedabanturque ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum
expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam
jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent
exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus
2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut
condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed
a suo proposito recedere nullo modo voluit, nullum ergo effectum habuit haec legatio; post hoc
ergo, cum nullam spem in gratia Philippi viderent, Hollandia et Zeelandia, provinciae praecipuae
Belgii, arctissimo vinculo se colligarunt, principem Aransionensem ducem belli sibi elegerunt
illimitata cum potestate, gaudeatque omnibus juribus et praerogativis, quibus vicarii regis
gaudebant; inter haec eodem anno decessit gubernator Ludovicus Reccesnensis; post eius mortem
consilium status suscepit gubernationem negotiorum ad interim; odium interim Belgarum adversus
Hispanos, quos pro apertis hostibus habebant, mirum in modum crevit; Hispanicus enim miles ex
defectu victualium et stipendiorum urbes celeberrimas Antverpiensem et Ultrajectensem
exspoliaverunt et depopulati sunt; publice ergo per magistratus civitatum, quae etiam cum Geisis
non faciebant, animati sunt cives ad corripienda arma contra milites Hispanos eosque ejiciendos;
et tunc plures provinciae Belgii missis deputatis communem rem fecerunt cum Hollandis et
Zeelandis, nempe Brabantia, Flandria, Artesia, Hannonia, Namurium, Utrajectensis et Mechlinia.
3 In urbe Gandano (Gent) inito foedere se conjunxerunt et hinc etiam hoc foedus
pactio Gandensis dicta est; hac pactione constitutum est mutuis viribus in eo collaborandum, ut
pax restituatur Belgio, ut libertas religionis evincatur, ut miles Hispanus eliminetur, sed de
Philippi regis exauctoratione adhuc nihil memoratum est, proin non [adhuc]
rebellabant1-170 contra eum adhuc; nam si haec concessisset ipsis, prouti egerunt
apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc
pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. 4 Misit ergo
Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum gerendarum, qua
gubernatorem; non deerant aliqui, maxime in Hollandia et Zeelandia, qui suadebant non esse
fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis
inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis sub
ea conditione, ut foedus Gandanense solemni edicto nomine Philippi regis ratihabeatur per
gubernatorem.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|