Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5.1 Deputatio tamen ad regem facta nullum effectum habuit, imo acerbiter
repulsi sunt, quasi inaudita; corripuit ergo indignatio totum populum, non enim tantum
inoboedientes, sed jam violenti ubique erant; sacra sua prohibita publice exercuerunt, pluribus
in locis publicis, sed armati semper, ut contra violentias tuti essent; non contenta tamen plebs
protestantium his, virus suum in Chatolicos profuderunt, eorum ecclesias incenderunt, dejecerunt
statuas, praesbiteros enecuerunt ! ita ut intra triduum 300 ecclesiae
Chatolicorum demolitae fuerint. 2 Gubernatrix quas potuit dispositiones
contrarias fecit, partim vi eos frangendo, partim potentiores lenitate et gratia sibi
devincendo, ita ut tranquilitas restituta fuerit, eo felicius quod multi ex rebellibus solum
verterint, iram Philippi metuentes; plurimum ad hanc quietem contulerunt comes Egmontanus,
Aransionensis et ceteri comites; Philippus tamen recte hos pro capitibus rebellionis habuit, et
palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae
principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque viribus et pecuniis; in limitibus
ergo Germaniae Vilhelmus princeps Aransionensis collectis profugis eum secutis coepit exercitum
colligere; gubernatrix cum aliis fidelibus Philippum invitarunt ad Belgium, ut ipse clementia
componat has turbas, sed rex ducis Albani consiliis corruptus nihil de his audire voluit;
putabat enim infra dignitatem suam esse ad leniora descendere cum hac misera gente; imo libenter
habuerunt Hispani exortas esse has turbas, ut sic armis suppressos Belgas tamquam rebelles
amplius privilegiis et libertatibus suis privare1-164 possent. 3
Demandavit ergo duci Albano, ut forti stipatus exercitu in Belgium digrediatur, lenisque admodum
Margarethae vices ut gubernator Belgii suppleat, et quidem cum plena potentia, observet tamen
haec duo, ut haereticos exstirpet, dioecesiumque novam divisionem exsequetur; advenit ergo '557.
anno Bruxellas; eo initium fecit quod plures nobiles suspecti ut primipili carceribus mancipati
sunt, una cum comitibus pluribus; omnia acta protestantum, ipsum etiam Compromissum eorum,
declaravit crimen laesae majestatis divinae et regis esse, consequenter omnes in his versati
perduelles et criminis laesae majestatis rei decreti sunt; constituit ergo tribunal judiciarium
criminale, quod inquireret in reos sine ulla revisionis et appellationis gratia; supplicio ergo
ultimo multi affecti sunt bonaque eorum confiscata sunt; elapsi sunt quidem multi in insulas, in
Helvetiam aliamque Germaniam; caeteri vero absentes rei citati sunt ab hoc tribunali, et cum non
comparuerint, ut contumaces rei convicti, bona eorum confiscata sunt; interim Vilhelmus
Aransionensis collectis aliquot milibus in Germania cogitavit succurrere suis; anno ergo '568.
primas copias induxit Ludovicus comes Nassoviae, frater principis Aransionensis; obviam ei init
comes Arenberg, qui gubernator Frisiae fuit; prima pugna 23-a Maji accidit et haec pugna pro
Geisiis faustissima fuit, in campis Heilicher Lee; audiens hoc Albanus ipse se operi accinxit
cum majore parte exercitus; ante tamen discessum suum BrĂ¼xellis, 2-a Iulii, comites Egmontanum
et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit; Albanus ergo fregit comitem
Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis
cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum,
partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu
suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam
erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis Antverpiae; post haec partim ut rebelles magis
supprimat, partim cum ipse pecuniis laboraret, novis gravissimis exactionibus pressit eos;
initio quidem centesimam partem omnium facultatum pendere debuerunt, dein 20-am partem bonorum
immobilium, tandem decimam partem omnium mobilium praestare debuerunt toties, quoties
venderentur; his oneribus gravissimis ipsos etiam quietos cives exacerbavit, praesertim cum
armata exsecutio in procinctu fuerit contra renuentes; interim cum haec Bruxellis
pararentur,1-166 relatum est ei per nuncios, quod Geisae marini urbem et portum
Hollandiae Brielam adorti sint eumque ! expugnaverint; Albanus tamen superbus
bellidux contempsit hoc voce Hispanica (Nada) nihil, et tamen ex hoc nihil prodivit tota
respublica Hollandiae; hinc versum hunc in perennem rei memoriam tardius fecerunt crevit in
immensum, quod fuit ante nihil; occupavit vero Brielam comes Bergensis anno 1572; anno eodem
ceperunt Lissingam in insula Valchria Zeelandiae, et tardius Campoveriam urbem munitam; animati
per hoc alii protestantes plures urbes rebellare coeperunt, et sic exiguum post tempus tota
Hollandia, excepta Schenhooia et Amsterodamensi urbe rebellare coepit; hae ergo civitates
rebellantes ducem sibi elegerunt Vilhelmum Aransionensem eique in qualitate pro-regis
fidelitatis juramentum spoponderunt; intra paucos menses ultra 150 naves maritimorum Geisiorum
collectae sunt in Zeelandiae portibus, adjuti ab Anglis et Gallis navibus et provisionibus
bellicis, et haec classis maximas causavit Hispanis molestias; haec enim classis fregit mari
Hispanos ubique, etiam si terra saepe victi sint rebelles a Hispanis; Geldria, Frisia, et
Transisalana provincia secuta est Hollandiam et rebellarunt contra Hispanos; urbem Mons
Hannoniae etiam hoc tempore expugnavit comes Nassoviensis una cum arce eius; hanc urbem dux
Albanus dein per famem ad deditionem coegit rursus, et recepit; recuperata hac urbe expugnavit
urbem Mechlinium et Isusaniam, quas etiam exspoliari curavit per milites, per quod rursus
exacerbavit animos Belgarum erga Hispanos, praecipue cum etiam urbem Nardeam funditus deleri
curaret; haec '573. acciderunt; Philippus de hactenus actis per cursores semper certior factus,
videns causam tantorum malorum non ultimam esse severitatem nimiam ducis Albani, hinc eum
revocavit ad Hispaniam; sub hoc crudeli belliduce intra aliquot annos plus quam 18,000 Belgarum
manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum
Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus
Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem
tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem
expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt.
1-168
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|