Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.1 Deputatio tamen ad regem facta nullum effectum habuit, imo acerbiter repulsi sunt, quasi inaudita; corripuit ergo indignatio totum populum, non enim tantum inoboedientes, sed jam violenti ubique erant; sacra sua prohibita publice exercuerunt, pluribus in locis publicis, sed armati semper, ut contra violentias tuti essent; non contenta tamen plebs protestantium his, virus suum in Chatolicos profuderunt, eorum ecclesias incenderunt, dejecerunt statuas, praesbiteros enecuerunt ! ita ut intra triduum 300 ecclesiae Chatolicorum demolitae fuerint. 2 Gubernatrix quas potuit dispositiones contrarias fecit, partim vi eos frangendo, partim potentiores lenitate et gratia sibi devincendo, ita ut tranquilitas restituta fuerit, eo felicius quod multi ex rebellibus solum verterint, iram Philippi metuentes; plurimum ad hanc quietem contulerunt comes Egmontanus, Aransionensis et ceteri comites; Philippus tamen recte hos pro capitibus rebellionis habuit, et palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque viribus et pecuniis; in limitibus ergo Germaniae Vilhelmus princeps Aransionensis collectis profugis eum secutis coepit exercitum colligere; gubernatrix cum aliis fidelibus Philippum invitarunt ad Belgium, ut ipse clementia componat has turbas, sed rex ducis Albani consiliis corruptus nihil de his audire voluit; putabat enim infra dignitatem suam esse ad leniora descendere cum hac misera gente; imo libenter habuerunt Hispani exortas esse has turbas, ut sic armis suppressos Belgas tamquam rebelles amplius privilegiis et libertatibus suis privare1-164 possent. 3 Demandavit ergo duci Albano, ut forti stipatus exercitu in Belgium digrediatur, lenisque admodum Margarethae vices ut gubernator Belgii suppleat, et quidem cum plena potentia, observet tamen haec duo, ut haereticos exstirpet, dioecesiumque novam divisionem exsequetur; advenit ergo '557. anno Bruxellas; eo initium fecit quod plures nobiles suspecti ut primipili carceribus mancipati sunt, una cum comitibus pluribus; omnia acta protestantum, ipsum etiam Compromissum eorum, declaravit crimen laesae majestatis divinae et regis esse, consequenter omnes in his versati perduelles et criminis laesae majestatis rei decreti sunt; constituit ergo tribunal judiciarium criminale, quod inquireret in reos sine ulla revisionis et appellationis gratia; supplicio ergo ultimo multi affecti sunt bonaque eorum confiscata sunt; elapsi sunt quidem multi in insulas, in Helvetiam aliamque Germaniam; caeteri vero absentes rei citati sunt ab hoc tribunali, et cum non comparuerint, ut contumaces rei convicti, bona eorum confiscata sunt; interim Vilhelmus Aransionensis collectis aliquot milibus in Germania cogitavit succurrere suis; anno ergo '568. primas copias induxit Ludovicus comes Nassoviae, frater principis Aransionensis; obviam ei init comes Arenberg, qui gubernator Frisiae fuit; prima pugna 23-a Maji accidit et haec pugna pro Geisiis faustissima fuit, in campis Heilicher Lee; audiens hoc Albanus ipse se operi accinxit cum majore parte exercitus; ante tamen discessum suum BrĂ¼xellis, 2-a Iulii, comites Egmontanum et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit; Albanus ergo fregit comitem Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum, partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis Antverpiae; post haec partim ut rebelles magis supprimat, partim cum ipse pecuniis laboraret, novis gravissimis exactionibus pressit eos; initio quidem centesimam partem omnium facultatum pendere debuerunt, dein 20-am partem bonorum immobilium, tandem decimam partem omnium mobilium praestare debuerunt toties, quoties venderentur; his oneribus gravissimis ipsos etiam quietos cives exacerbavit, praesertim cum armata exsecutio in procinctu fuerit contra renuentes; interim cum haec Bruxellis pararentur,1-166 relatum est ei per nuncios, quod Geisae marini urbem et portum Hollandiae Brielam adorti sint eumque ! expugnaverint; Albanus tamen superbus bellidux contempsit hoc voce Hispanica (Nada) nihil, et tamen ex hoc nihil prodivit tota respublica Hollandiae; hinc versum hunc in perennem rei memoriam tardius fecerunt crevit in immensum, quod fuit ante nihil; occupavit vero Brielam comes Bergensis anno 1572; anno eodem ceperunt Lissingam in insula Valchria Zeelandiae, et tardius Campoveriam urbem munitam; animati per hoc alii protestantes plures urbes rebellare coeperunt, et sic exiguum post tempus tota Hollandia, excepta Schenhooia et Amsterodamensi urbe rebellare coepit; hae ergo civitates rebellantes ducem sibi elegerunt Vilhelmum Aransionensem eique in qualitate pro-regis fidelitatis juramentum spoponderunt; intra paucos menses ultra 150 naves maritimorum Geisiorum collectae sunt in Zeelandiae portibus, adjuti ab Anglis et Gallis navibus et provisionibus bellicis, et haec classis maximas causavit Hispanis molestias; haec enim classis fregit mari Hispanos ubique, etiam si terra saepe victi sint rebelles a Hispanis; Geldria, Frisia, et Transisalana provincia secuta est Hollandiam et rebellarunt contra Hispanos; urbem Mons Hannoniae etiam hoc tempore expugnavit comes Nassoviensis una cum arce eius; hanc urbem dux Albanus dein per famem ad deditionem coegit rursus, et recepit; recuperata hac urbe expugnavit urbem Mechlinium et Isusaniam, quas etiam exspoliari curavit per milites, per quod rursus exacerbavit animos Belgarum erga Hispanos, praecipue cum etiam urbem Nardeam funditus deleri curaret; haec '573. acciderunt; Philippus de hactenus actis per cursores semper certior factus, videns causam tantorum malorum non ultimam esse severitatem nimiam ducis Albani, hinc eum revocavit ad Hispaniam; sub hoc crudeli belliduce intra aliquot annos plus quam 18,000 Belgarum manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt.

1-168
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.