Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

21.1 In insula Valcria familia Aransiensis possedit duas urbes titulo marchionis, hae ergo urbes obnoxiae erant jure et dominio pleno familiae Aransionensi, et modo Nassoviensi; hoc videbatur ignominiosum, ut florentes civitates subsint privato domino, status ergo Zeelandiae eripuerunt ei has urbes et ei 100,000 obtulerunt titulo aequivalentis, urbes hae erant Campoveria et Gressinga; Vilhelmus 4-tus id tolerare debuit. Anno '740. decessit Carolus 6. imperator; eius mors novis molestiis cumulavit domum Austriacam Saxonensem; Hispani, Galli, Borussi omni ex parte lacessiverunt provincias Austriacas, Belgae ergo et Angli fideliter succurrerunt Mariae Theresiae pecuniis et militiis, anno vero '44-o, cum Ludovicus 15. in ipso Belgio Austriaco quaerere coepisset pro se, coacti sunt Belgae etiam in apertum bellum condescendere cum Gallis, huius belli occassione Belgae in continenti rursus infeliciter pugnabant, variasque faciebant Galli occupationes, ob neglecta munimenta et praesidia limitanea, adeo ut Belgicas jam aliquot urbes occuparent Galli, populus ergo Belgicus murmurare, omnemque huius infelicitatis causam in neglectam et vacantem1-208 dignitatem vicarialem reprimebant, tumultus primi in Zeelandia exoriebantur, nempe in urbe Campoveria insulae Valcriae, in diversis ergo locis Vilhelmum 4-tum invitis magistratibus vicarium salutare coeperunt, hos secutae sunt integrae urbes, hos provinciae et sic tandem extorta est per populum vicarialis dignitas generalis, quae dignitas primum in hoc Vilhelmo 4-o generalis facta est, negotiorum ergo bellicorum curam maximam habere coepit. Interim tamen Galli Bergam ad zonam (Bergobzoom), locum munitum Belgii foederati expugnarint (provinciae generalitatis sunt loca, praedia, urbes, quas Belgium foederatum possidet, sed non incorporative suo foederi, et quae provinciae ex Belgio Hispanico avulsae et retentae dein per pacem sunt); hae provinciae generalitatis ergo sunt subjectae foederato Belgio; alia est Trenczia provincia quae nec foederata, nec subjecta est, sed tantum sub praesidio statum generalium vivunt. Talis urbs generalitatis fuit Berga ad Zonam; status Hollandiae primi erant, qui Vilhelmo jure hereditario et quidem ad utrumque sexum deferri statuerunt vicariatum et capitaneatum, ut scilicet Georgio regi Angliae faverent, cuius gener erat Vilhelmus; et sic anno '47. et '8-o ab omnibus provinciis ei delata est haec dignitas jure hereditario; imo etiam speciali titulo vicarii generalis provinciarum generalitatis ornatus est, quem nullus adhuc habuit; anno '48. claudebatur bellum Acquisgrani ob successionem Austriacam; Galli omnia restituere debebant Belgis et Austriacis, Barrier Städte quidem maxima ex parte demoliti sunt Galli, urserunt ergo Belgae, ut Maria Theresia reparari curet, sed ea se excusavit defectu sumptuum, et hinc aliquantum restituta sunt praesidia, sed non omni ex parte. 2 Exorti sunt in Belgio tumultus per populum, in primis in Frisia, ob praestationem certi tributi Accis dicti, seu tributi rebus fungibilibus impositi, hae accisae elocatae sunt privatis; jam generatim omnes tales exarendationes tributorum sanae politicae contrariae sunt; tumultus hic tamdiu duravit donec accisae haec sublatae fuissent, sed paulo post restitui debuerunt propter necessitates publicas, sed sine elocatione.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.