Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
20.1 Belgium Hispanicum hac pace ad domum Austriacam translatum est; Vilhelmus
decedens proximum agnatum suum testamento heredem scripsit, nempe Iohannem Vilhelmum Friso
comitem Nassoviae Dieczensem, hic erat vicarius duarum provinciarum Frisiae et Groningae,
controversiam ei movit Fridericus rex Borussiae jure matris suae, quae ex domo Aransionensi
descendit, fuit ea Ludovica Henrica, quae conjunx erat Vilhelmi magni electoris, et filia
Henrici Friderici vicarii Belgarum, proin soror Vilhelmi 2-i qui pater erat Vilhelmi 3-ii
decedentis, et reipsa assumpsit etiam titulum principis Aransionensis, et etiam Friso suscepit
titulum hunc; lis haec pluribus annis duravit; decretum est ut amicabili conventione componatur
haec lis, sed haec litis compositio per mortem Iohannis Frisonis exstincta est; ille enim cum
naves lustraret impingens in funem tensum per eum in mare ejectus est, anno 11-o saeculi huius,
reliquit filium minorennem, qui permansit in possessione eorum quae parens eius tenuit, partem
tamen hereditatis Vilhelmi 3-ii rex Borussiae occupavit, ipse Ludovicus 14. principatum
Aransionensem ipsum occupavit pro se; compositis his turbis decreverunt status Belgici debitis
undequaque gravati et exhausti, a bellis, quantum [quantum] securitas eorum admittat, abstinere
velint; emersit tamen mox causa belli ob successionem in Hispania et1-206 cogendum
Philippum regem Hispaniae ut conditionibus pacis Ultrajectensis stet, et Belgae cum Anglis et
Gallis erant potentiae, quae evictionem promittebant; interim Belgae se extricarunt ex hac
molestia cum sua utilitate, Carolus enim imperator Ostendae erexit societatem mercatoriam quae
in magnum praejudicium Belgarum erat, praecipue mercatorum Amsterodamensium, habuerunt ergo spem
quod si Carolum sibi obligaverint hac re, ille vicissim hanc societatem suam exstinguere velit,
quod etiam tardius accidit; hinc se conjunxerunt cum hoc foedere quadruplici, et post aliquot
annos, cum scilicet sanctionem suam pragmaticam urgeret Carolus, exstinxit societatem hanc
mercatoriam anno '730. ut devinciret sibi Belgas. 2 Anno '33-o erupit rursus
belli flamma in Europa ob successionem Austriacam in Germaniam, et regni Poloniae hereditatem,
in his circumstantiis Belgae strictissimam neutralitatem observarunt, tam quoad territorium
suum, quam quoad activitatem et auxilia sua, et hinc etiam Belgium Hispanicum tutum fuit a belli
calamitatibus. 3 Inter haec Vilhelmus 4. Frisonis filius adolescere coepit, fuit
is hereditarius vicarius duarum provinciarum post mortem patris, sed primo '47-o anno factus est
generalis vicarius omnium provinciarum.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|