Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

19.1 Post hoc bellum non agebat obscure Ludovicus 14. ut post mortem Caroli 2-i regis Hispaniae nepoti suo adquirat Hispaniam, in hunc finem sibi conciliare Belgium foederatum voluit, una cum Anglia, multum ergo apud Belgas egit, ut eos causae suae faventes redderet, promisit ipsis divisiones variarum provinciarum Hispanicarum, seque in conventiones immisit; Belgae tamen et Angli metuentes praepotentiam domus Bourbonicae si haec duo regna conjungerentur, desiderarunt ut hereditas Hispanica dividatur et pars eius detur tantum Philippo nepoti Ludovici, interim Ludovicus viribus suis confidens tergiversatus est in conventionibus donec moram protraheret usque mortem Caroli 2-i anno 1700; eo defuncto illico Philippum in Hispaniam induxit ipsumque inaugurari fecit; videntes Belgae et Angli se delusos esse spe divisionis provinciarum, mutarunt consilia et se domi Austriacae adjunxerunt, quae sub initium sola bellum gerebat contra Ludovicum; Belgae et Angli insignes progressus fecerunt, optatissimumque pro iis exitum habuisset bellum nisi Anglia a hoc foedere descivisset; nam anno '702-o mortuus est Vilhelmus 3-us absque descendentibus, ergo juxta factam dispositionem successit affinis Anna, soror conjugis suae Mariae, junior nempe filia Jacobi 2-i exauctorati. 2 Anna haec erat matrimonio juncta Georgio Daniae regi. Per mortem Vilhelmi etiam vicariatus in Belgio exstinctus et vacans relictus est; emersit ergo in Belgio lis ob hereditatem Auransionensem inter agnatos et cognatos;1-204 agnati erant lineae junioris Auransionensis descendentes nempe Nassoviensis stirps et Fridericus 1-us rex Borussiae; immo etiam Ludovicus 14. praetensiones formavit, occupavitque partem hereditatis, quae hodiedum cum Gallia conjuncta est. 3 Quod bellum Belgarum cum Gallis attinet ob successionem in Hispania: ut primum Anna Vilhelmo in Anglia successit, ea longe alias intentiones habuit, voluit enim ea ut pater vel frater eius throno Anglico reimponatur post mortem suam; in hanc rem Ludovicum inclinare scivit Anna, benevolentiam ergo eius aucupatura descivit a foedere contra eum inito, non quidem aperte, sed ita remisit a belli fervore ut nemo dubitaret eam contrariae intentionis esse; imo anno '711. clam pacisci cum aula Gallica coepit et '712. aperte descivit a foedere priori; per belli huius molestias id unicum reportarunt Belgae, quod in Belgio Hispanico diversae urbes ipsis attributae sint per modum obicis contra omnes hostiles irruptiones, cum servitute militiam Belgicam imponendi et intertenendi, quae urbes Barrier Städte dictae sunt.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.