Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
19.1 Post hoc bellum non agebat obscure Ludovicus 14. ut post mortem Caroli
2-i regis Hispaniae nepoti suo adquirat Hispaniam, in hunc finem sibi conciliare Belgium
foederatum voluit, una cum Anglia, multum ergo apud Belgas egit, ut eos causae suae faventes
redderet, promisit ipsis divisiones variarum provinciarum Hispanicarum, seque in conventiones
immisit; Belgae tamen et Angli metuentes praepotentiam domus Bourbonicae si haec duo regna
conjungerentur, desiderarunt ut hereditas Hispanica dividatur et pars eius detur tantum Philippo
nepoti Ludovici, interim Ludovicus viribus suis confidens tergiversatus est in conventionibus
donec moram protraheret usque mortem Caroli 2-i anno 1700; eo defuncto illico Philippum in
Hispaniam induxit ipsumque inaugurari fecit; videntes Belgae et Angli se delusos esse spe
divisionis provinciarum, mutarunt consilia et se domi Austriacae adjunxerunt, quae sub initium
sola bellum gerebat contra Ludovicum; Belgae et Angli insignes progressus fecerunt,
optatissimumque pro iis exitum habuisset bellum nisi Anglia a hoc foedere descivisset; nam anno
'702-o mortuus est Vilhelmus 3-us absque descendentibus, ergo juxta factam dispositionem
successit affinis Anna, soror conjugis suae Mariae, junior nempe filia Jacobi 2-i exauctorati.
2 Anna haec erat matrimonio juncta Georgio Daniae regi. Per mortem Vilhelmi
etiam vicariatus in Belgio exstinctus et vacans relictus est; emersit ergo in Belgio lis ob
hereditatem Auransionensem inter agnatos et cognatos;1-204 agnati erant lineae
junioris Auransionensis descendentes nempe Nassoviensis stirps et Fridericus 1-us rex Borussiae;
immo etiam Ludovicus 14. praetensiones formavit, occupavitque partem hereditatis, quae hodiedum
cum Gallia conjuncta est. 3 Quod bellum Belgarum cum Gallis attinet ob
successionem in Hispania: ut primum Anna Vilhelmo in Anglia successit, ea longe alias
intentiones habuit, voluit enim ea ut pater vel frater eius throno Anglico reimponatur post
mortem suam; in hanc rem Ludovicum inclinare scivit Anna, benevolentiam ergo eius aucupatura
descivit a foedere contra eum inito, non quidem aperte, sed ita remisit a belli fervore ut nemo
dubitaret eam contrariae intentionis esse; imo anno '711. clam pacisci cum aula Gallica coepit
et '712. aperte descivit a foedere priori; per belli huius molestias id unicum reportarunt
Belgae, quod in Belgio Hispanico diversae urbes ipsis attributae sint per modum obicis contra
omnes hostiles irruptiones, cum servitute militiam Belgicam imponendi et intertenendi, quae
urbes Barrier Städte dictae sunt.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|