Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE PRODUCENDIS VILIORIS SPECIEI OLEIS
§ CXXXVI.

Plantas, quae dant olei surrogatum, interest colore.

Clima Hungariae, si pauca meridionalia Croatiae loca excipias, pro educandis olivarum arboribus non satis idoneum est, verum praeter olivas plures adhuc plantae oleum producunt. Tales sunt heliotropium, ex certa herba flavo flore, quae Hungarice napraforgó appellatur. Expressum e plantis his oleum primam olei olivarum speciem non aequat, ultimam tamen, qua etiam miseriores homines utuntur, si recte manipuletur, facile etiam superare potest. Praeterea oleum non tantum obsoniis, sed plurimis etiam aliis usibus, veluti lampadibus, tingendis coriis, pictoribus variisque insuper fabricis deservit. Pro his autem usibus non interest optimam olei qualitatem adhibere; quare inferiores eiusmodi olei species, in ea adminus quantitate, quam usus domesticus requirit, e plantis indigenis producere vel eo nomine interest, quod secus tantundem pecuniarum quantum huius, licet deterioris olei pretium effert, pro oleo olivarum in exteras provincias transmittere oporteret.

Ac oleum quidem e planta napraforgó educere, iam in aliquibus Regni partibus suapte invaluit, adeoque id ulteriori privatae industriae porro etiam committendum videtur.

§ CXXXVII.

Quare cultura heliotropii porro etiam excitanda censetur.

Oleum e heliotropio, et quidem optimae, ut ille spopondit, qualitatis producere, quidam Schwanenfels recepit. Quare et huic pie defunctus Imperator 50 iugera terrarum et decennalem immunitatem addixit, si conatus eius felix eventus coronaverit, haud abs re futurum esse videtur, si uni adhuc alterive, qui institutum hoc in distinctis iterum, et ab invicem remotis partibus suscipit, iidem quos supra attigimus, favores concedantur. Neque enim unus ille tantum, quae usui totius Regni sufficiat, quantitatem producturus videtur, et nisi utilia eiusmodi instituta, in pluribus locis excitentur, in unico facile intercidunt. Et haec de productis regni vegetabilis.

Quod animale regnum concernit:

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.