Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
DE CULTURA HERBARUM TINCTORIARUM
§ CXXX.
Cultura herbarun tinctoriarum pro excitandis fabricis est necessaria. Absque varia colorum specie nulla seu lanea, gosypiacea seu sericea fabrica subsistere potest. Ipsa etiam coriacea et loracea fabricata variis coloribus tinguntur, et quo meliorem aliquod fabricatum colorem accipit, eo etiam magis pretium eius accrescit. Iam vero non omnis planta eiusdem qualitatis colorem producit; itaque ut fabricae sensim exsurgant, interest, ut non eae tantum plantae, quae obvios dant colores, sed illae praesertim quae delicatiores colores producunt, excolantur. Plantae, quae obvios colores dant, in diversis Regni partibus sponte crescunt noscunturque passim a plebe ipsa, quae earum usum pro tingenda, quam domi producit, linea supellectili, facere solet, ipsae hae herbae, si in destinanda ex instituto loca transplantatae maiorem culturam acciperent, perfectiorem utique colorem producerent: verum industriam hanc nec praesens adhuc paucarum, quae in Regno existunt fabricarum necessitas, nec facilitas distractionis ad extra requirit.
§ CXXXI.
Culturam anilis clima Hungaricum non patitur. Inter has, quae delicatiores colores producunt, numerantur plantae anilis, isatis, vulgo
§ CXXXII.
Surrogatum plantae indigo etiam ope chemiae tentatum. Surrogatum plantae indigo, adhibita etiam in subsidium chemia producere, iam plures, ac in particulari medicus Késmárkiensis Feüffer tentarunt. Hic post 20 annorum tentamina produxit tandem caeruleum colorem, qui ab eo, quem indigo dat, parum abludere videbatur obtulitque se modum praeparandi coloris huius in Regno propagaturum, si proposita eotum per illum remuneratio sibi decernatur. Verum seu quod color ille stabilitatem non habuerit, seu quod nimis sumptuosa fuerit eius praeparatio, petitum praemium non obtinuit.
§ CXXXIII.
Cultura isatidis iam suscepta. Pro aliqua meliori caerulei coloris planta isatis, vulgo
§ CXXXIV.
Cultura rubiae tinctorum adhuc desideratur.
Rubia tinctorum, vulgo
§ CXXXV.
Et ideo favoribus excitanda. Universim cum in Hungaria id etiam frumenti pretium vile reddat, quod omnes agri variis tantum huius speciebus occupentur, e re publici videtur, ut iis, qui nova hactenus utilia tamen producta, veluti est
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica, Verborum 26295, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-desc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.