Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Opinio
Ego postulatum istud Regium in duas accipio partes, primum quatenus insurectionis modum, secundo in quantum faciendas de necessario ad insurectionem apparatu provisiones exigere videtur; primum contineri mihi videtur in iis posterioris rescripti verbis: quo non modo promptum, verum quo licet efficatius ex insurectionis regulatione Regnum sortiatur praesidium. Alterum complecti videtur verba illa pariter posterioris rescripti: Equidem sive illa, quae praecedere solet, diaetalium consiliorum mora numeri incertitudo sive in colligendo atque armis aliiisque necessariis providendo milite quae occurrere solent difficultates perpendantur. Quod primum adtinet, mihi primo sensu articuli 63. 1741. clarum videtur
regnicolas stabilito iam tributo pro casu ordinarii periculi, praeter
personalem [ERROR: no reftable :]Prekriženo ill
insurectionem, illorumque, quae eotum superfuerant banderiorum
praestationem ex articulo 8. 1715. ad amplius quid non obligari; id tamen e
converso etiam verum est quod necessitas legem non habeat; utriusque post
conditum iam citatum 1718. articulum 8. luculentum in praeteritorum annorum
memoriam deprehendere mihi exemplum videor. Nimirum 1736. et subsequo
triennio flagrabat funestum illud nobis Turcicum bellum quo principe
Hilburgshausen ad Banya Luka, Vallisio ad Kroczkam per Turcas profligatum
ipsi iam Tauruno, atque adeo finibus Regni, qui inde solo tantum Danubio
disterminantur, hostis imminebat; nec tamen a regnicolis vel personalis
petita fuit insurectio, propterea quod, antequam Tauruno hostis copias
admovisset, fines Regni periculum non subire, non multo autem post, ac
Tauruno copias admoverat, pax est consecuta; e converso cum anno 1741.
invadentibus pluribus simul Augustam Domum hostibus Borussus finibus
Hungariae immineret, non modo personalis insurectio, non modo portalis
eques, verum etiam pedites a singulis portis quatuor sunt decreti. Tota
igitur rei huius definitio ab explicatione eius, quid sit illud
periculum ordinarium, quid vero illa necessitas quae legem
non habet mihi pendere videtur; quod in genere ante omnia
fatendum est quidem Cuius exemplo permoti in casu ingruentis hostilis impetus unus articulus 5.
1662. specifice aliquid eatenus exprimit, dum ait, Belli duntaxat
aperti tempore in casu extremae hostilitatis et necessitatis, ubi
videlicet principale aliquod praesidium per hostes obsideri et oppugnari
contingeret vel vero hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie
Regnum invaderet, sive sua Maiestas ad recuperandum principale aliquod
fortalicium per Turcas occupatum cum exercitu procederet. Verum
nunc, quemadmodum ubi parte ex una in casu ordinario Regnicolas
praeter personalem insurrectionem ad amplius nihil obligari contendimus, ita
parte ex altera in casu extra ordinario, seu extremi periculi,
quo cessante ordinaria legum provisione ipso naturae instinctu ad nos quaqua
ratione defendendis obligari certum est: nunc, inquam, hos duos casus
publica lege distingui e re regnicolarum videtur; itaque pro ordinario
periculo quodvis bellum quod cum tali hoste geritur, qui finibus Regni adiacet, intelligi non posse, cum citatarum legum
sensus, tum constans antiquorum temporum experientia, tum denique allatum
1736. exemplum satis remonstrant; e converso id etiam legum nostrarum sensu
non videtur posse sustineri, quod tunc sit solum ordinarium periculum;
quando enim annorum 2[ERROR: no reftable :]sic ar. 7. qui dicit
nobiles si Rex extra regnum exercitum ducere voluerit, cum eodem ire non
obligari, non hunc sensum faciat, quasi insurectionalis miles ad
arcendum, ne hostis fines regni prior invadat, limites regni transgredi
non teneatur, verum Quod insurectionalis militia ad
longinqua bella, quae ad statum Hungariae nihil adtinet, progredi non
teneantur vero similius videtur. Quis ergo ordinarii
illius periculi casus statui potest? Mihi [ERROR: no reftable :]Izbrisana riječ --- greška u rukopisu. duo
illius ordinarii periculi casus statui posse videntur. Primus si hostis
Regnum effective invadat, sed manu aliqua leviori et quae facile repelli
possit, v.g. si Turca aliquam terram manum immitat, id enim omnium retro
monumentorum fide constat, ut primum hostis regnum vel levi aliqua manu
invasit, illico decretam fuisse insurrectionem; quae tamen exacto hoste
rebusque eo loco collocatis ut nova insurectio non facile metui potuerit
[non] cessavit; alter ordinarii periculi casus ille videtur, quando hostis,
licet Regni fines necdum invaserit, exercitum tamen educit [ideo]
Statutis ordinarii periculi casibus, necessitatis etiam illius, quae legem non habet, casus ex his ipsis principiis statui facile possent. Diximus non omne bellum, si cum contermino Hungariae hoste geratur, inferre ordinarii periculi casum; dicere non pariter necessum est non omnem irruptionem in regnum factam casum necessitatis illius, quae legem non habet, inducere; nunc, ut iam supra stabilivimus, si irruptio fiat leviori manu, et quae facile Regno exigi posse praevidetur, res haec non nisi casum ordinarii periculi inducit. Ast ex ipso hoc dein principio mihi fluere videtur primus solutae illius legibus necessitatis casus, nimirum, si hostis valido, numerosoque exercitu fines invadat Regni; cum enim iustum exercitum Regno exigere absque proelii discrimine sperare vix liceat, porro, ubi proelii tentanda est alea, ibi non modo ipse eventus pugnae, verum ea etiam, quae pugnam consequuntur, incerta sint. Quod hic ipse sit necessitatis illius, quae legem non habet, casus vel articulus 5. 1662. satis remonstra[n]t. Vel vero inquit hostis cum maioribus copiis iusti exercitus specie Regnum invaderet, et ordinando deinde unum ex supremis insurgendi modis. Caeterum quemadmodum casum ordinarii periculi posse evenire supra stabilitum est etiamsi hostis fines regni necdum attigerit, ita necessitatis etiam illius casum, quae legem non habet, posse statui consequitur etiamsi hostis gravi exercitu regnum necdum invasit; nimirum alterum periculi ordinarii casum statuimus: si hostis adeo valido immineat exercitu, ut regiis copiis ab invadendis finibus arceri vix posse praevideatur; sequitur ergo, si plures ad semel hostes regnum invasuri praevideantur, aut profligatis iam in finibus copiis regiis res eo posita sit loco ut hostis toto exercitu regnum proxime invasurus prospiciatur, aut universim adeo formidabiles per hostem apparatus instruantur ut, nisi suprema in iis residentia opponatur, iuste metui possit ne ultimam Regno perniciem inferant, eotum alterum illius necessitatis casum evenire; exemplum eius rei status ipsi anno 1741. ediderunt, quando bellicorum Borussi apparatuum magnitudine perculsi, etsi integris adhuc limitibus regni, extra ordinariam nihilominus illam insurectionem articulo 63. decreverunt, his ita stabilitis. Secundo videtur inter ordinarium periculum et necessitatem, quae legem non habet, illud statuendum discrimen quod ordinarium periculum nullos alios [alios] recipiat gradus, verum in una eademque ratione semper persistat; si enim minuatur, cessat esse vel ordinarium periculum; si extendatur, transit in necessitatem quae non habet legem; atque inde fit quod ordinarium periculum unam tantum et indivisibilem respectu regnicolarum inferat obligationem, personalis nimirum insurectionis; huius ratio utique nec intendi nec remitti potest; necessitas e converso illa, quae legem non habet, minui quidem non possit, secus enim cessaret esse necessitas et in ordinarii periculi rationem transiret; intendi nihilominus possit multis modis, nam si factam per hostem valido cum exercitu in regnum irruptionem pro casu necessitatis quae legem non habet statuamus, si postea copias, quas illi opposuimus, nostras laedi, expugnari praesidia, hostemque ultro nec in Regnum penetrare contingat, quis neget maiorem iam eotum, ac antea fuerat, eventurum casum necessitatis? Porro, cum remedium malo approportionari debeat, ut primum necessitas illa gradum recipere potest, modum etiam, qui illi accomodatus est, insurgendi discrimen recipere necesse est; et talem interea necessitatis gradum tangere videtur articulus 5. 1662. dum ait ubi principale aliquod praesidium per hostem obsideri et oppugnari inciperet. Tertio stabilito inter ordinarium periculum et urgentem necessitatem discrimine, huius porro ipsius diversis gradibus remonstratis, superest ut et id definiatur, in cuius situm sit potestate cognoscere an sit casus ordinarii periculi vel vero urgentis necessitatis et, si hoc, in quo iam necessitatis gradu res consistat? Quo in genere quidquid ex articulo 8. 1715. arguatur, cum omnium insurectionum ratio, tum unice illius, quae post dictum articulum 36. 1741. decreta est, exemplo satis constat materiam hanc in comitiis semper fuisse determinatam; atque adeo ab hoc iure status recedere non debent, nec sine gravi periculo possunt; ceterum, Quarto cum eo, quod sola urgens necessitas diversos recipiat gradus, tum vero quod huius cognitio ad diaetam pertineat, stabilito consequitur respectu quidem ordinarii periculi, quod determinetur nihil superesse quam quod personalis, quae alioquin nec intendi, nec remitti potest, insurectio pro tali casu offeratur, quemadmodum iam et effective per status oblata est; respectu vero urgentis et quae legem non habet necessitatis quod status profiteri possint ipso naturae [u]sui conservationi intentae ductu suis non defuturos partibus, quominus non iam in forma debitae insurectionis, sed in forma defensionis naturalis ea procurandae securitatis media decernant, quae magnitudini periculi, rationique temporis illius congruere videbuntur. Caeterum normam defensionis, quae eotum instruenda erit, nunc praecipere certumque aliquem determinare numerum, eo minus necessarium videtur quod, utcumque res ad vivum resecetur, id certum sit circumstantias futuri temporis rationemque, quae emergere potest, periculi nunquam debite posse praevideri, neque aliud interesse discrimen videtur in hac, an illa, quae pro tali casu convocanda esset, diaeta specificata illa naturalis defensionis norma determinetur, nisi quod posse per inprovisum et repentinum aliquod periculum convocandae diaetae modum impediri obiici queat; itaque, ut huic quoque rei provideatur, posset Quinto statui, ut in casu pure talis improvisi et repentini periculi norma defensionis illius ad conformitatem articuli 8. 1715. per concursum determinetur, ita tamen, ut e converso materia, quasi nunquam amplius per concursum, verum in publicis semper diaetis vel ex eo tractetur, quod pro materia contributionis casus repentini periculi vix aequa ratione militare posse videatur; caeterum Sexto. Cum subsidium istud quicennale nec titulo redimendorum banderiorum verum quottae Papalis nomine erga dispensationem Pontificis dependatur, praelati vero intertenendorum a decimis banderiorum obligationum sibi incubuisse nec nisi conveniente ob intestinos motus aula eam obligationem exolevisse diffiteri nequeant, posse[n]t, si res ita ferret, salvis legibus et absque ullo inferendi fundamentalibus Regni legibus praeiudicii metu, obligatio haec praelatis postliminio imponi; ita tamen ut non ea ratione, qua in tam calamitoso Regni statu sub posterioribus Regibus a singulis 100 florenis primum 5, dein vero duos equites producere teneantur, verum e norma, qua integris adhuc Hungariae rebus sub Vladislao banderia producebant (facta tamen debita ad statum modernum beneficiorum ecclesiasticorum proportione et rectificatione), nunc quoque ad episcopi etiam et capituli Zagrabiensis exemplum eadem restaurare ita obligantur, ut Septimo, si praelati, qui alioquin tanto praediales ecclesiae numero habent, ut definitum Vladislai Decreti 3-tii articulo 21, banderii quantitatem aut exequent, aut superius illi in nova banderia instauranda non obligantur. Posset quidem objici, si praelatis exoletae iam a decimis banderiorum obligatio postliminio imponatur, posse eos praetendere ut ipsi quoque postliminio, ubique ad sedecimorum usum reponantur; verum inter utrumque hoc intercedit discrimen, quod decimae publica lege pure ad usum iam restrictae sint, praelati ab onere banderii nulla sint lege absoluti. Interim haec 7o nempe et 8o utcunque accepta fuerint, haud equidem in magno discrimine ponam, praesertim cum hoc in casu eosdem a subsidio Papali praestandi absolvi ipsa sane equitas exigeret. Octavo. Quamvis veteri usu primum copias Regis, iis non sufficientibus banderia, ac si nec haec sufficerent, tum demum insurectionali militia prodire debere constitutum fuerit, cum tamen in praesens nihil nisi ordinarii periculi et urgentis necessitatis casus stabiliendus videatur, pro ipso autem ordinarii periculi casu insurectionem personalem deberi inficiari non possumus, generaliter sanciendum videretur ut, quoties personalis decreta fuerit insurectio, semper cum hac insurectionali militia banderia quoque prodire teneantur. His quoad primum propositionis Regiae membrum praemissis alterum membrum, cum de mora diaetalis tractatus iam supra §.5. provisum sit, unice ad certitudinem numeri armorumque provisionem recidere videtur; itaque: Primum ad tollendam personaliter insurgere obligatorum numeri incertitudinem nihil obstare videtur, quo minus comitatus registra eiusmodi consilio locumtenentiali annue submittant, numerum porro illius, quae pro casu extremae necessitatis praestanda foret, manus non nisi in celebranda eatenus diaeta, aut concursu definire posse, et vero id nunc evulgari nec Principis interesse iam supra stabilitum est. 2o Quoad armorum, pulveris pirii, plumbi provisionem, id alterultra ex his modalitatibus provideri, ut aut princeps in singulis districtibus pro 25 peditum armamentaria constituat, unde pro casu necessitatis insurgere obligati arma pro suis gentibus coemere possint, aut vero singulus in gremio sui comitatus tempestive de instruendo a proportione sibi necessario armamentario prospicere obligetur. Quibus eo modo discussis, condendi in puncto secundae propositionis regiae articuli planum hoc modo posse formari videtur.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.