Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Ultima statuum fundamenta

Status praestandi portalis militis obligationem iam desiisse ultro etiam contendunt quippe admisso etiam personalis, realis et naturalis insurgendi obligationis titulo, cum personalis personam afficiat, realis certe rem ipsam afficere, seu bonis ipsis inhaerere debet. Proinde cum Principi contributio iam stabilis a bonis obveniat, apparet ea ipsa re realem insurgendi obligationem exolvi, atque ita cessare illam quoque in proportionali possessionatos inter et impossessionatos nobiles oneris rationem; vim rationis huius ea labefactare consideratio non potest, quod ipsa quoque realis obligatio ipsis nobilibus inhaereat, contributio vero a re, quae non nobili, sed rustico propria est, persolvatur. Nisi enim ipsam illam realem obligationem in personalem itidem transformemus, sustineri nequit quod haec quoque ipsis nobilium personis inhaereat: ut vim termini receptum sensum verbi retineamus, ut primum realis est obligationis illius titulus, debet rei, seu bonis ut sic inhaerere; sufficit atque ut hoc eodem titulo, seu a bonis nobilium ut sic Principi obveniat id, quo eadem nobilium bona ut sic defendi possint; atque adeo ad vim realis huius obligationis exolvendam nihil interest, unde unde tributum illud dependatur; libet vim argumenti huius dilucidius explicare. Antequam fundi Regni Hungariae tributo subderentur, quia Principi hoc speciali defendendorum particularium fundorum titulo nihil erat assignatum, debebat onus hoc defendendi et possessoribus harum terrarum et ipsis incolentibus easdem colonis, illis quidem realis, his vero naturalis obligationis titulo incumbere. Regnicolae, ut hac se exolverant obligatione, tributum stabile a colonis suis dependendum constituerunt: quo quod non modo naturalis colonorum, sed et realis dominorum terrestrium obligatio sublata sit vel inde apparet, quod vi realis illius obligationis domini portalem militem alioquin non aliunde, quam e medio colonorum statuebant; iam cum ad rationem persolvendae contributionis essentialiter pertineat numerum contribuentium non diminui, ut primum coloni tributo subiecti sunt, sublaxa est eo facto dominis terrestribus per diminutionem contribuentium fundum hunc alio equipollenti onere iam affectum quopiam prioris obligationis titulo gravandi potestas, atque adeo realem illam dominorum terrestrium et naturalem colonorum insurgendi obligationem adeo identificatam fuisse apparet, ut non potuerit naturalis cessare colonorum obligatio, quin imo et una realis dominorum terrestrium cesset; utcunque itaque res haec spectatur, affecto iam semel contributione fundo obligationem praestandi portalis militis desiisse ipsa rei natura demonstrat.

Itaque id, quod articulus 8. 1715. per banderia, quorum meminit, portalem intellexerit militem eo minus sustineri potest, quod tales de insurectione leges expendenti facile appareat distinctam semper in legibus nostris banderialis portalisque militis acceptationem; neque tamen exinde illud inferre licet per legem ergo illam veterem praestandorum a decimis per ecclesiasticos, ex nonis per magnates banderiorum obligationem reductam fuisse; nam id quidem, quod onus intertenendi banderii beneficio nonae nunquam inhaeserit, doceri non potest. Cum nona non ab aliis, quam a propriis rusticis obveniat, sitque, et semper fuerit proventus urbarialis, Ludovici I. articulo 6., Vladislai Decreti I. articulo 48., adeoque una cum reliquis terrestralibus beneficiis illi reali insurgendi obligationis titulo inclusus, aliam quampiam, et distinctam obligationem producere non potuerit. Et hinc est quod nulla in toto iuris corpore lex extet, quae in eam rem afferri posset, praeter articulum 14. 1559. Qui tamen ipse, si penitus expendatur, apparebit in eo nihil profecto aliud contineri, quam quod Princeps praetenderit quidem ut quemadmodum a decimis, ita etiam a nonis banderia interteneantur, verum regnicolae omnes hoc deprecati sunt, neque unquam in realem id effectum transierit. Nec iuvat ex inserta articuli illius rubrica vocabula amplius urgere, cum nota sit de eo casu, quo rubrica a nigro discrepat iuris regula; sed neque alias id posset facile sustineri tum primum cessasse intertenendorum a nonis banderiorum obligationem, quando tempus, cum primum haec magnatibus imposita fuisset obligatio, ex lege nuspiam statui possit; sed et alias magnates intertenere nulla lege doceri possunt. Imo articulo 20. Vladislai Decreti 3i, qui pro pragmatico hac in re habendus est, postquam Bano Croatiae, vajvoda Transilvaniae, et comiti Siculorum intertenendum esse a Principe banderium statuisset, reliquos ibidem specificatos magnates a numero colonorum suorum exercituare debere definit. Quod ad decimas ecclesiasticorum adtinet: cum hic non sit proventus urbarialis (percipitur enim etiam imo potissimum ab alicuis? colonis) verum sit extrinsecum et accidentale beneficium, ne vel aliquod supersit beneficium quod nova proportione oneri defendendi Regni subiaceat, constat ecclesiasticos intertenendis titulo beneficii huius banderiis subiectos fuisse, verum cum reductis, non invita etiam eotum aula, banderiis beneficium hoc decimarum novo subsidii quinquennalis onere subinde affectum; cum unus idemque fundus duplici oneri nequeat subiacere, per articulum 8. 1715. pristino intertenendorum banderiorum oneri postliminio subiici eo minus potuit, quod subsidium hoc annue m/80 efferens Principi longe plus importet, quam rediturus vix post 20 quandoque annos banderiorum usus, quemadmodum in alio, ubi de banderiis ex instituto egimus, opere iam demonstratum est.

Quid est igitur quod articulus ille per banderia intelligere potuit, nisi adiectam illic inaniter clausulam illam statuamus? Rem paucis expediemus. Lex omnis ex illius quo perlata est temporis ratione debet explicari. Proinde cum lex illa anno saeculi huius 15o condita est, superest ut quaenam adhuc eotum in Hungaria superfuerint banderia pervestigemus; qua in re praeter alia publica temporis illius documenta lumen nobis sat clarum subministrat conditi sat longo postea intervallo anno 1741. articuli 63. §. 9. qui (post absolutam iam personalis, portalisque insurectionis modalitatem) nobilium praedialium, ecclesiarum et aliorum in bonis coronalibus velut alioquin a contributione liberorum meminit; hos non portaliter, ast banderialiter insurgere debuisse illud indicio est, quod nulla portarum facta mentione generatim eos insurgere, et ad exercituandum teneri, illic statuatur; Praediales eiusmodi habet archi-episcopus Strigoniensis, archi-abbas montis Pannoniae et alii quidam praelati, dicunturque universim domos afferre amplius 12 florenos; nonnisi improprie et cum addito ecclesiarum nobiles dici alioquin constat, adeoque ex vi praerogativae nobilitaris personaliter insurgere non obligantur, cum tamen a contributione exemti sint, quemadmodum usque annum 1750 exemti etiam fuere omnes in Croatia banderialistae, naturale est banderialiter eos insurgere obligari. Haec sunt ergo quas adhuc in statu banderialis obligationis articulum 8. 1715. deprehendit gentes, et quas unice clausula illa suaque respective banderia producere officere potest; nisi forsan facta ad articuli 46. 1681. §. 10 11. et 12. reflexione, Iaziges quoque et Cumanos uti et oppida Hajdonicalia sub eandem venire considerationem statuamus; quos tamen cum subinde contributioni subiectos constet, articulus 63. 1741. non iam banderialiter, sed portaliter assumpsit.

Quod contributionem anno 1681. iam viguisse et tamen portalem praestitum fuisse militem dicitur, de quanto formali statui nequit quando illud in 1715. comitiis stabilitum ac primo 1723. formaliter inductum fuisse constat, negari nihilominus non potest Leopoldum, propter suppressam Zrinianam factionem se Regnum iure armorum tenere praetendentem, non modo contributionem diversasque accisas per edicta ante illum annum imposuisse, verum etiam sublato omni prioris gubernii systemate Regnum velut armis exquisitum, arbitrarie gubernasse. Verum cum ex ipso eo fonte Tököliana exorta fuisset seditio, eaque iam valida acciperet incrementa, restitutam eodem ipso anno 1681. et Regno libertatem, et reductam prioris gubernii formam, ex praefatione aliisque anni eiusdem satis apparet pro universali (dicitur in praefatione) Regni Securitate et tranquillitate procuranda ad libertatem Regno cum legum et articulorum superinde conditorum confirmatione restituendam clementer resolvere dignata sit. Quod in praefatione pollicitus est, id eum reipsa praestitisse articuli satis testantur. Nam articulo 2o gubernium et locumtenentia his revolutionibus inducta abrogantur. Conflatum ex alicuigenis fuisse constat consilium istud, quod antiquis omnibus veteribus Hungariae magistratibus vicarium Regis in omnibus prorsus negotiis potestatem obtinebat; articulo 1o restauratur iam oblitum Palatini munus; articulo 10. libertates nobilium renovantur ac [ERROR: no reftable :]prekriženo postliminio postliminio restituantur, articulo 12o repartitiones et accisae abrogantur, atque adeo vel ex hinc satis liquet qualis et quomodo eotum contributio viguerit. Ceterum non videtur naturalis illa articuli 63. 1741. explicatio qua id confici contenditur quod per legem illam non sit sublatum praestandi portalis militis onus sed tantum obligatio militis in peditem portalem praestandum commutata habeantur. Primum quia peditibus etiam illis portalibus et stipendium et amictus non dominos terrestres, verum a Principe per imputationem ex quanto contributionali praestitus est adeoque per dominos terrestres nihil nisi ipsa persona statui debuit. Deinde antequam ipsa etiam insurectio illic terminetur, iam praemittitur pro hac duntaxat vice ac necessitate ac tum demum §. 40. articulo 8. 1715. nihil nisi personalem insurectionem deberi a parte definitur.

Ita evicto eo, quod fixo iam tributo nobiles praestandi portalis militis obligatio non maneat, quod circa regulandam personalem insurectionem agi possit, parum superesse, et vero vel exinde non expedire, quod supremas has Regni vires propalari nec Regis, nec Regni interesse adeoque ipsa etiam numeri militiae huius incertitudo inter Regis, et Regni arcana referenda videatur.

Sed et alias gravia obstare rationum momenta quominus certa, eaque determinata pro omni casu insurgendi norma constituatur. Anno 1559. cum Princeps decretum in iisdem comitiis subsidium ad sexennium constitui postulasset, status articulo 15. sic responderunt; verentur status ne, si in hos sex, vel tres postremo postulatos annos consentiant, postea per totum illud temporis spatium nullum habituri sint conventum publicum in quo ultra consueta offerri subsidia publica gravamina et necessitates suas declarare deque necessario illorum remedio communibus votis inter se decernere et concludere possent. Quanto iustius hic in praesens metus status incessere potest, sive rei, quae agitur, gravitatem, sive temporis, pro quo norma haec insurectionis defigi et determinari postulatur, perpetuitatem spectes, nam cum diaetales conventus unicum sint conservandae pristinae libertatis medium, porro duo tantum quae adhuc Principi indicendae Diaetae necessitatem inducunt supersint capita: contributio et insurectio; illa ad summum (si postulato per aulam augmento deferatur) punctum perducta omnis convocandorum comitiorum ratio suapte evanescit; celebratione porro comitiorum intermissa, distracta. eoque ipso ex capite debilior nobilitas tuendis par certe numquam erit libertatibus adversus ministerium Germanicum, toto regiae authoritatis exquisitarumque arcium aulicarum pondere incumbens. Est et alius, neque is fortasse vanus, qui status habet, metus. Nimirum iam Mathias primus adeo grave regnicolis reddiderat [ERROR: no reftable :]prekriženo ut* insurectionis onus ut 1478. teste articulo 2o et 3o, quo se hoc onere expedirent, subsidium potius pecuniarium a portis colonorum ultro obtulerint. Subesse proinde periculum ne fixa insurectionis norma haec adeo et frequenter et graviter exigatur ut cum perducta iam ad summum contributionis gravitate haec non potuerint proprio, eandem tributo redimere cogantur. Quando iam esse constat perpetuam ministerii Germanici, nobilitatem Hungaram meliori, atque aliarum provinciarum nobilitas agit, gaudere conditione, aegre ferentis, curam ut ea ad eum quoque meliori modo statum reduci possit.

Quod dicitur posse gradus ipsos periculorum praevideri atque adeo praevisis his ipsis periculorum gradibus norma insurectionis admensurari, res haec eo spectare videtur ut tres ad summum necessitatis gradus constituantur ac pro ea ratione triplex diversus insurgendi modus confirmatur reservato etiam (si ita libet) cognoscendi in quonam necessitatis gradu res publica versetur diaetae arbitrio. Atqui id ipsum et natura et constans legum nostrarum sensus excludere videtur ut tres tantum statuantur gradus periculorum, quando experientia constat periculum militis numeris et intendi, et remitti posse, atque inde factum ut 30. amplius insurgendi modi in lege nostra constitui, horumque singulis periculi gradibus commensuratus comperiatur. Ita fixum esse legum nostrarum systema apparet insurectionem nunquam determinate figi debere a quo [tum] dum in praesens dimoveri status tanta adlaboratur contentione, vel id ipsum iustam generat suspicionem subesse in eo consilio tectos quospiam et secundos, non sine libertatis Hungaricae vulnere, ubi in consilium suum istud perduceretur [finem] fines erupturos. Quid quod ab inveterato hoc legis nostrae insurgendi modum non determinati systemate regnicolae recedere nec sine periculo, nec sine aggravio possint, primum propterea, quia periculosa est in his praesertim in quibus versamur circumstantiis omnis systematis mutatio, alterum ideo, quia si v.g. statuamus viginti quatuor gradus periculorum, quorum singulus proprium habet in lege insurgendi modum, hi si ad tres tantum reducantur, vel pro primo assummi debebit qui antea fuit gradus ut 8, pro secundo qui ut 16, pro tertio qui ut 24, vel vero assumetur pro primo gradus, qui etiam antea fuit ut unus, pro secundo ut octavus, pro tertio qui ut 16; si primum, tametsi periculum eveniat, ut duo vel ut tria manente priori Legum dispositione ego non deberem insurgere, nisi illo modo, qui fuit praescriptus pro periculo ut duo vel tres, qui utique levior est quam qui pro periculo ut octo praescribebatur; nova vero hac classificatione inducta, etiamsi periculum esset ut duo vel tres, ego semper deberem insurgere ut octo et sic de aliis, adeoque apparet novam semper hac ratione futuram nobilitaris oneris accessionem; si secundum, id rursus rationi principis non conducat. Dum enim regnicolae insurgere deberent, aut semper non insurgent, nisi ut unus, dum ut 15. non insurgent nisi ut 8, dum ut 24. non insurgent nisi ut 16, et sic determinandae insurectionis rationem nec Principis, nec regnicolarum rebus conducere satis apparet, quanquam cessante portalis militis obligatione haec alioquin supervacanea omnia iam videntur; personalis enim insurectio pro quovis invasionis Regni hostilis casu non negatur, alia vero quaepiam insurectio de lege non debetur; quodsi tanta quae legem non habet necessitas ingrueret, ea congruam alioquin semper extorqueret insurectionem; negari enim nequit facilius eotum permovendos esse regnicolas ad vires supremo conatu intendendas, quam nunc, ubi otiosis rebus periculum non nisi e longinquo spectatur.

Quod de invadendi per plures insimul hostes Regni casu adfertur, et si casus est ut Regnum immenso hostium numero imparique robore invadi oporteat, quaecunque in apparanda insurectione diligentia etiam in antecessum afferatur, divini vim decreti evitari non posse cum frequentiorum regnorum exemplo, tum tristia, quae ipsum hoc regnum etiam subivit, fata satis demonstrant. Quodsi vero hic improvisae et repentinae cuiuspiam irruptionis periculum, tum nimia, quae in apparanda ut hactenus fiebat insurectione, mora urgeatur, primum constat in moderno Europae systemate, quo stabiles legatos ad vicinas aulas intertenendi usus apud ipsum etiam Turcam invaluit, improvisam non facile posse occurrere irruptionem, atque adeo superesse semper expediendis defensae consiliis tempus. Deinde id etiam negari nequit utcunque demum insurectio determinetur, omnem fortuitis casibus locum non per hoc quidem posse praecludi.

Itaque omnis haec de fortuitis raciocinatio ea statuum sententia, qua divo quondam Ferdinando 1559. per articulum 15. responderunt, optime confici posse videtur, videlicet quod omnia in solius Dei (qui adversos hostiles conatus facile alio avertere potest) et secundum eius divinam bonitatem in clementi Suae Maiestatis provisione sint constituta. Quid de non educenda Regni militia dicebatur, non eo spectabat quasi securis Hungariae rebus, si alibi quid turbarum eveniat, militia etiam Regni ad defendendos communes monarchiae limites educi nequiret. Verum ita accipi debet status non immerito praetendere, si Regnum Hungariae ab uno, alia vero quaepiam provincia ab altero hoste invadatur, ut, qui tributo Hungarico alitur, regulatus, omnisque praeterea confiniarius miles omnino in defensionem Hungariae adhibeatur. Sic enim unicus casus est, quo regnicolae fructum constitutae contributionis [ERROR: no reftable :]prekriženo nečitko *i* h*r*ti** instructorumque confiniariorum capere possint; quodsi vero pacatis reliquarum provinciarum rebus soli periculum Hungariae immineat, tum communibus monarchiae viribus illud defendi debere tam bene admitti debet, quam facile concedunt status tranquillo Hungariae statu ad defendendam, si quae alia ab hoste praematur, provinciam militiam etiam Regni Hungariae educi posse. [ERROR: no reftable :]prekrižen tekst (na donjoj polovici stranice) Id si nunc fierat, facili negotio eveniret, Regios proventus si non ultra, ad octodecim certe assurgere milliones, praesertim si Banatus Temesiensis triunque, qui ad Transilvaniam applicati sunt comitatuum reditus una (ut fieri deberet) in calculum summantur. Iam cum Hungaria tertiam prope Ditionum austriacae Domus partem efficiat, ex ipso illo unitatis systemate non potest eidem Proventus regii in Vladislai decreti 7. articulo 1o et 2o recensentur, possuntque commode ad has rubricas reduci: fodinae diversorum metallorum, camerae, seu proventus salis, tricesimarum, fructus bonorum cameralium, contributio, fiscalitates; omnes hos proventus Hungari[ERROR: no reftable :] Hungaria prepravljeno u Hungari križanjem finalnog slova a occupato regno (cum regiae nondum subiacerent potestati) eorum arbitri postquam reges sibi eligere coepissent, quod ea conditione in eos transtulerint, ut in defensionem Regni impendi debeant, copiosae Regni leges testantur; Rex (dicitur articulo 2. 1458.) contra omnes et quos libet inimicos hoc Regnum Hungariae de proventibus suis regalibus protegere et defendere teneatur, atque hinc factum est, quod iam antea Sigismundus in praefatione decreti se ita expresserit Regiae celsitudinis providentia subditorum suorum et terrarum ac regnorum suorum ditionis tuitione illaesae conservationi nedum introrsus verum potius ab extraneis invasoribus officio suae dignitatis exigente se obligatum profitetur. Hinc etiam factum, ut articulo 2o Sigismundi decreti 5i et articulo 3i Szilagyi 1458. sanciretur, banderia non nisi cum regiae gentes defendendo Regno non sufficerent educi debere, ubi vero nec haec resistendo paria forent, tum primo insurectionem personalem locum habere. Hinc pariter factum, ut Alberti articulo 16, Vladislai decreti 7. ar. 2, anni 1608. ante coronationem articulo 22, 1662. articulo 46. statueretur, proventus regales, velut immutabili conversionis in defendendorum Regnorum conditione affecti nemini impignorari, minus abalienari possint; hinc denique factum ut articulo 2do Ladislai posthumi decreti 2di plane certi diaetaliter deputati legerentur, qui (ut dicit articulus ille) videre debeant quot banderia nostra regalia de proventibus nostris regalibus poterunt elevari, qui et ulterius provideant qualiter nostri proventus regales ad cameram nostram regalem administrentur, et qualiter e camera nostra iidem proventus dispensentur.

Id si nunc fieret, facili negotio eveniret regios proventus si non ultra, ad 18. certe assurgere milliones. praesertim si Banatus Temesiensis, triumque, qui ad Transilvaniam applicati sunt, comitatuum reditus una (ut fieri deberet) in calculum summatur. Iam cum Hungaria tertiam prope ditionum Domus Austriacae partem efficiat, ex ipso illo unitatis systemate non potest eidem nisi tertia pars intertentionis aulae aliarumque pro defensione monarchiae necessariarum expensarum incumbere; assummantur itaque pro intertentione aulae a parte Hungariae duo milliones, et prodibit competens aulae in sex milliones intertentio; titulo rei tormentariae, praesidiorum, et armamentarii, si ex parte Hungariae sex milliones computabuntur, prodibit annuus 18. millionum in eam rem fundus, praeter multos alios particulares, qui in hanc rem deserviunt, ut est subsidium cleri, auri lotura, et alii quidam privati fundi; titulo dicasteriorum aliorumque regiorum in politicis officialium si unus millio imputetur, resultant adhuc novem milliones, proinde cum unam legionem a mille capitibus computatam centum mille florenis posse sustineri supra stabilitum sit, manet intertenendae nonaginta millium regulatae militiae fundus, quibus, si duae tertiae aliarum provinciarum addantur, apparet Regi superesse modum 270. millia regulatae militiae continuo intertenendi. Equidem non ignoro belli tempore pro restaurando, qui usu ipso deperit, bellico apparatu, pro oppugnandis defendendisque praesidiis, pro instruendis annonariis domibus, pro continuo tum bellicae suppellectilis, tum annonae transportatione illos 18 milliones annue sufficere, verum nec id me latet pacis tempore in eas res quovis anno 18 milliones non impendi, sed nec 270 millia continuo interteneri; adeoque si ratio rite subducatur, unum cum alio combinando et praescindendo ab arithmetica exactitudine calculum hunc politicum omnino subsistere posse.

Denique quod Principis subiacere arbitrio contenditur qualem quandoque indicare velit insurectionem, id constans legum nostrarum usus satis evertit; si enim vel citati in hanc, vel certe eosdem praecedentes articuli, rite expendantur, semper et insurectionem decretam, et modum eius in comitiis praescriptum fuisse satis apparebit, allata vero ab adverso loca nihil aliud evincunt quam quod decreta iam in comitiis insurectione locum et tempus contrahendae huius militiae designare iam superius capitaneis, iam palatinis delatum, iam vero ipsi tantum reservatum fuerit. In cuius adversum ex articulo 8. 1715. eo minus argui potest quod eundem accuratius expendenti facile apparet non posse pro regulativo insurectionis haberi, qui ex proposito de stabilienda contributione agit, ne vero propter stabilitam contributionem obligationem insurgendi cessare quis arguat, incidenter tantum praemittit obligationem personaliter insurgendi suaque producendi banderia ultro etiam permanere; ceterum cum articulo 63. 1741. adeo clare conditus iam nunc in tam adversos trahatur sensus, verentur status ne, si ad condendum in materia insurectionis articulum descenderint, quantacunque in eo exprimendo utantur providentia novam formandis exinde tractu temporis subsumtionibus ansam subministrent.

Inter tam diversa rerum, rationumque momenta ut depromam, quae mea vilis sit

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.