Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod si jucundum ac suave est ejus ducis, quem diligimus, patriaeque vinculis nobis
conjunctum habemus, et proelia et victorias et triumphos audire atque legere, propterea
quia quidquid ab eo prospere gestum est, ad gloriam etiam nostram pertinere quodammodo
videatur, eodem certe animo, eadem laetitia, eadem voluptate res praeclarissime scriptas,
quae ex hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et
amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque
strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia
summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur.
Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis
intendisse, et quocumque intendisset, novam operis alicujus conscribendi caussam fuisse
solitum invenire, novamque, dicam, quasi triumphandi occasionem nancisci. Atque ut
elementa matheseos universae ad usum scholarum vulgata mittam, et quae de tempore, de
spatio, de animis hominum, de Deo Optimo Maximo scripsit, quis ejus (liceat mihi per vos
iisdem pene nominibus res appellare, quibus eas insignivit Rogerius; quae si cui purioris
latinitatis fastidioso nimis amatori minus placebunt, amicis certe brevitatis
claritatisque, quum sint jam usu philosophorum trita, non displicebunt), quis ejus,
inquam, de maculis solaribus lucubrationem nescit eximiam? Quis non aliam miratus est de
novissimo Mercurii Solem infra transitu? Quis non ea delectatus est, quam de aurora, quae e
coeli regione, in qua apparere solet, borealis dicitur, quamque de iridis arcu versicolore
concinnavit? Quis non suspexit vel differentem de geometrica illa sphaericae trigonometriae
constructione; vel investigantem continuorum legem, naturamque atque usum infinitorum, et
infinite parvorum; vel describentem circulos, quos osculatores vocant mathematici; vel
inquirentem in gravitatis punctum illud medium, quod a Graecis vocare centrum didicimus;
vel disputantem de motu corporum certa virium lege in spatio non resistente projectorum;
vel expendentem veterum philosophorum argumenta pro telluris in sphaeram conformatione; vel
docentem ipsam terrae, qualis est, figuram; vel explicantem fixorum siderum aberrationes;
vel inducentem novam quamdam rationem adhibendi diversarum apparentium facierum
observationes in Lunae obscurationibus; vel loquentem de astronomorum in caelo servando
sollertia; vel statuentem eorum, quae observarunt, certitudinis gradum; vel proponentem
atque instituentem universae astronomiae disquisitionem? An ejus acumen quisquam desideravit
in eo opere, quod scripsit de vivis, ut ajunt, viribus? An in altero, quod est de maris
aestu? An in eo, quod de cometis habetur? An in iis, quae de caussis naturaque turbinum, quae
de vapore illo Lunae subtilissimo, quo tota cingitur, simili potius cuidam veluti mari,
quam aeri huic nostro, quo circumfundimur; quae item de lumine, deque ipsius admiranda
tenuitate ac celeritate vulgavit? An denique non optime meritus est de Solis ad meridiem
appulsu vero dessignando; de erigendis ducendisque horarum lineis; de locorum metiendorum
arte geographiaque corrigenda iis, quae in opus de expeditione per Pontificis Maximi
provincias diligenter atque erudite congessit? Plena sunt ejus scriptis[ERROR: no reftable :]Vide indicem ejus operum impressorum usque ad initium anni 1761. in editione
Veneta poematis de Solis ac Lunae defectibus, multasque illic alias dissertationes, ut
vocant, quae hic silentur, invenies. et Bononiensis accademiae et Lipsiensis acta;
pleni doctissimorum virorum, qui vel in Italia vel in Gallia vel in Britannia vel in
Germania hac aetate floruerunt libri innumerabiles. O ingenii foecunditatem non praedicandam
solum, sed pene etiam incredibilem! Quid vero dicam de quinque illis voluminibus, quae
admodum ampla Bassani edidit, Ludovicoque XVI. Galliarum regi dicavit? Quos doctrinae
sapientiaeque thesauros in ipsis non inclusit? Ecquid subtilius excogitari docerique
potuit, quod et opticen universam, et astronomiam, et vero etiam nauticam artem
amplificaret, illustraretque magis? Sed infinitus prope sim, si omnia ejus opera velim
enumerare. Duo tantum hic addam in genere dissimili: naturalem nempe philosophiam ad
unicam legem virium in natura existentium redactam, et poema de Solis ac Lunae defectibus
sex in libros distributum. Quod opus utrumque si ita semper adamavit Rogerius, ut filias
veluti carissimas et amplecteretur libentissime et oscularetur, esse profecto statuendum
videtur, singulare quiddam atque eximium in iisdem contineri. Et certe si illius poematis
et elegantiam Latini sermonis, et facilitatem explicandi res difficillimas ac a poetarum
consuetudine remotissimas, et praeterea doctrinae reconditioris locupletem quamdam veluti
supellectilem summa cum venustate conjunctam attentius introspicere velimus; facile ejus
auctorem inter praecipuos hoc in genere poetas numerandum censebimus, vixque unum fortasse
aut alterum inveniemus magis dignum, cui ex illo siderum caelorumque concentu suavissimo,
quo in altum ingenio subvectus Boscovichius saepius, quam Pithagoras, magnopere
delectabatur, ipsa plaudat Urania. Quod autem ad naturalem illam philosophiam pertinet,
sic habetote: ipsam esse opus hujusmodi, ut si in ceteris rebus, quas pe[r]tractandas
suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim
expolivit rem ornavitque, sed plane condidit ac prope creavit. Ferebantur quidem de
corporum principiis sententiae philosophorum plurimae tum veterum tum recentiorum, quae eo
minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique
terrarum coepit invalescere. Vetera obsoleverant, nova non inveniebantur, res ad
desperationem prope redacta videbatur; quum hic vir magis iis laudibus Lucretii dignus,
quam ille Atheniensis Epicurus, mutuatis hinc a Leibnitio perspectisque melius, quae et
Zenonis fuerunt, monadibus seu materiae elementis primis simplicibus atque inextensis, hinc
assumptis a Neutonio viribus mutuis, quae pro diversis monadum seu punctorum illorum
materiei in spatio inani disseminatorum distantiis sunt diversae, novum protinus aedificium
extruxit, confirmavit, vindicavit. Tum illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam
lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus
ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos;
cujus ope non intelligeretur solum, sed videretur totum earum virium certa lege modo
trahentium, modo repellentium, modo copulantium artificium. Quae res statim atque fama ac
rumore percrebuit, tantos clamores tantosque plausus excitavit, quantos et rei novitas
eflagitabat, et ipsa magnitudo;[ERROR: no reftable :]Hujus operis praeclarissimi tres
jam habentur editiones: Viennensis prima, altera Veneta, tertia Gallica. Poematis item
paullo superius nominati tres editiones sunt Londinensis nimirum, Veneta, ac Parisiensis
multo ceteris locupletior ac emendatior. eaque coepit et doceri et propugnari in
florentissimis Europae academiis cum Boscovichiani ac Rhacusini nominis laude singulari.
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
|