Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Et quoniam mihi primum de ingenii magnitudine dicendum proposui, ea quanta fuerit,
videamus. Haud opinor negabitis, eum ingenio abundantem esse magis habendum, qui
celeriores habeat animi motus, acrioremque mentis aciem ad pervidenda plura, quae in quaque
re ad cogitationem contemplationemque proposita subesse possunt; qui expeditius queat ex
notionibus, quas animo jam percepit, affines alias investigare, easque inter se comparare;
quique tandem et argutius sententiam valeat concludere suam, et alienam refellere. Quae
quum certa sint, quis vestrum est, qui nesciat, hujusmodi facultatem fuisse in Rogerio
prorsus singularem; tantaque etiam praeditam atque ornatam memoriae vi, ut jam a puero et
parentibus prudentissimis, et praeceptoribus doctissimis magnam sui expectationem fecisset.
Nihil enim illo acrius ad pervidendum erat, nihil promptius ad cognoscendum, nihil
tenacius ad retinendum, quod semel perceperat, nihil denique aptius ad explicandum,
quidquid confirmare cupiebat. Sed haec erant in puero magni quaedam ingenii tantum indicia,
quasi quidam humor in stirpibus arborum adhuc teneris, qui se virore foliorum ac luxuriae
prodit, non trunci robore, ac proceritate ramorum. Ut enim cibo corpora et exercitatione
confirmantur, ita artium cultu et naturae contemplatione animi vis alitur. Quod quum ipse
nosset, sentiretque incredibili se ardore ferri ad rerum cognitionem, ac pariter timeret
paterna in domo quamvis esset sanctissima, primae illius aestuantis adolescentiae illecebras
ad voluptatem, statuit Societati Jesu nomen dare, Romamque convolare, quo et morum
innocentiae, quam castissime coluit, melius provideret, et ardentissimo litterarum amori,
in quas magnopere ferebatur, securius indulgeret. Atque hic sinite me, patres conscripti,
ceterique auditores clarissimi, hoc Rogerii consilium, quod mecum ipsi commune fuit, inter
maximas ejus laudes ponere, ingeniique excitamentum amplissimum et censere et praedicare.
Quam enim potuit, per Deum immortalem, inire vitae rationem proposito fini accommodatiorem,
quam eam ingredi Societatem, in qua et bibliothecae refertae erant librorum copia, et in
oculis semper doctissimorum hominum imagines vivae; in qua et scire gloriosum erat, et
turpe nescire; in qua moderatorum cura suum pietati tempus, suum litteris otium
tribuebatur; in qua demum nefas erat vel virtutem non sectari, vel studia negligere, quum
utrumque hominibus, qui se totos religioni bonisque artibus sponte devoverant, et
videretur et esset necessarium. Utinam ego tam praeclarae disciplinae institutis
saluberrimis, quantum et potueram et debueram, proficere voluissem! Non mei certe me
tantopere poeniteret, quantum nunc poenitet, quod ne dicam mediocrem, sed nec parvam ullo
in genere laudem sim consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum
desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad litterarum
studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte
fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit.
Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed
audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque
studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium
simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in
Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam
recordari. Nihil erat in historia, quod ille non meminisset, nihil notatu dignum in
eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur.
Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et ornatissimorum verborum
copia, atque versuum ingens ex tempore numerus. Sed haec fortasse leviora. Illa ingeniorum
exploratrix atque altrix geometria, illa naturae universae indagatrix philosophia vim hanc
animi tantam sibi jam excolendam deposcebant, et divina, qua fulgent, veritatis luce
avebant illustrare, quo idoneum facerent suarum laudum praeconem, et gloriae amplificatorem
post hominum memoriam nobilissimum. Et certe ipsius naturae instinctu quodam divino fuisse
videtur factus ad has facultates Rogerius: tanto enim se animi impetu, tanta aviditate,
tantaque voluptate in penitissimos earumdem sinus ultimosque recessus intulit, ut nemini
dubium esset, quin ipse in paucis esset unus inventus, qui illa vetera de Archimede ab
historia miracula prodita renovare posset atque etiam superare. Vixdum coeperat hisce se
dedere studiis, in iisque vires experiri suas, quum et sociorum, inter quos ingenio
florentissimos versabatur, et magistrorum, quibuscum assidue communicabat consilia atque
inventa sua, judicio magnus jam habitus est et geometra et philosophus, dignusque plane,
qui alios adhuc juvenis eas potius facultates doceret, quam ipse diutius in iisdem
ediscendis moraretur. Itaque necdum confecto cursu theologiae, in qua, sicut in ceteris
rebus, longe omnes anteire visus est, Collegii Romani moderatorum jussu publice docere
coepit mathematicorum scientiam. Qua suscepta provincia tum demum patuit tota atque
explicavit sese illa immortalis ingenii magnitudo, digna plane omnium terrarum principis
urbis admiratione. Vicit enim maximam, quam de se concitaverat, opinionem ac famam. Quod
quum dico, vereor sane, ne cui oratio videatur mea magis ad amicissimi hominis gloriam
augendam, quam ad veritatem accommodata. Atqui mecum profecto sentiet, quicumque viderit,
illum non eo solum mentis acie pervasisse, quo summi in iisdem facultatibus viri progressi
sunt, verum etiam longius meditationes suas cogitationesque protendisse, quasi ipsum jam
sui puduerit, si aliorum tantum vestigiis insisteret, partisque frueretur commodis, nec
novas aperiret sterneretque vias, prolatisque veluti sapientiae finibus alios uberrimae
utilitatis fructus ostenderet. Hinc illae novae elegantioresque coni sectionum
explanationes; hinc illi novi curvarum linearum usus multiplicesque evolutiones; hinc illae
novae de servandis astrorum cometarumque orbitis methodi excogitatae; hinc illi novi in
astronomiae domiciliis instrumentorum apparatus, hinc novae illae de corrigendis
perficiendisque vitreis, si ita loqui fas est, lentibus non coloratis artes inventae; hinc
illi in utilissima, quam Graeco nomine opticen dicimus, facultate deprehensi errores et
emendati; hinc luminis leges non paucae, ab ipso ejus veluti parente Neutonio latae nec
satis perspectae, per hunc abrogatae novaeque certiores fixae; hinc demum nova illa omnium
corporum ex elementis, quae nec dividi possunt, nec tangi, nec metiri, in scholas invecta
compositio. Sed haec etiam fortasse melius ex Rogerii scriptis intelligere potestis,
ideoque demonstrata satis, ut opinor, magnitudine, ad ejus ego ingenii foecunditatem,
patres conscripti, me vertam.
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
|