Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si quis umquam civis Rhacusinus exstitit, qui a nobis omnibus, quotquot in hac urbe
procreati sumus, maximas honoris, benevolentiae, gratique animi significationes exposcere
suo jure possit, is profecto est, patres conscripti, Rogerius Josephus Boscovichius, cujus
mortem acerbissimam privatim singuli ad hanc diem flevimus, nunc publice universi
vehementer dolemus ac lamentamur. Illius enim virtus, illius doctrina singularis, illius
celebritas longe lateque pervagata, jam hoc effecerat, ut nulla esset toto terrarum orbe
tam deserta ora, nulla tanta barbaries, quae Rhacusinum nomen non audierit admirabunda,
dignumque laude ac prope invidia non duxerit. Caritate autem in patriam tali est inventus
omni vitae tempore, quali esse potuit civis patriae amantissimus: tum quidquid valuit
dignitate, quidquid gratia, qui[d]quid virorum principum favore et in Italia et in Gallia,
eo ad pericula a nobis propulsanda, ad reipublicae utilitates augendas, ad sarta tecta
nostra jura et commoda servanda usus est. Quare bene ac sapienter gravissimo senatus
consulto, quo et illi mortuo honos habeatur, et animi aliorum civium ad optime de
republica merendum excitentur, a vobis nuper provisum est, ut, quantum fieri potest, viri
tanti memoria publice honestaretur. Itaque et parentalia, et monumentum, et laudationem,
praesente hoc ordine universo ceterisque urbis magistratibus, eidem decrevistis. Quo sane
vestro decreto amplissimo satis ostendistis, et pietatem vobis inprimis cordi esse, quum
christiano more illi a Deo Optimo Maximo beatissimam in coelis quietem exposcendam
censetis; et perennis benevolentiae testimonium, quum ejus nomen habere semper in oculis
desideratis, et vero etiam amorem singularem, quum ejus laudum recordatione dolori vestro
solatium quaerere consolationemque videmini. Sed quamquam haec omnia sint a vobis, patres
conscripti, summa cum prudentia constituta, illud unum vereor, ne non satis prudenter
cautum fuerit, quod me nimirum ascendere jussistis in hunc locum ad dicendum ornatissimum,
meque inter multos, qui hac in urbe florent maxima eloquentiae fama, potissimum audire
voluistis. Quae enim res vos impellere maxime ad hanc electionem potuerunt, eaedem
vehementer adversantur mihi. Nam quod putastis, quum mihi fuerit jam a prima adolescentia
cum eo summa necessitudo, nulla temporum locorumque varietate interrupta, et eamdem vitae
rationem sim tot annos una Romae professus, ceteris me facilius posse virtutes ejus
actionesque et animo concipere et oratione comprehendere, profecto id omnino est, ne
quidquam dicam de meae facultatis viriumque tenuitate, quod tanto oneri suscipiendo
ferendoque imparem facit, atque ab hujusmodi aggrediendo labore magis deterret. Tantus
enim vir ille semper est a me habitus, ut quid de illo tacitus sentiebam, facilius ego
intelligerem, quam sperarem aliis posse dicendo explicare. Quod quum dico, nolim
existimetis, patres conscripti, propterea dicere, quod aut vestram auctoritatem parvi
faciam, quae mihi semper gravissima fuit, eritque, dum vivam, aut laborem hunc dicendi
inertiae desidiaeque gratia, quae est aliena a meis moribus vitaque anteacta, defugere volui
ac declinare; quin immo aperte profiteor, nihil honorificentius hac vestra mihi voluntate,
nihil suavius accidere potuisse. Nam et parere ei ordini, qui in republica summus est,
perhonorificum duco, et laudes ejus viri, quo in vitae consuetudine sum usus amicissimo, ac
in scientia duce atque adjutore diligentissimo, commemorare multo jucundissimum. Quamobrem
adeste jam animis, quotquot huc convenistis: et quum omnia studia conatusque hujus viri eo
contenderent, ut major et Deo haberetur honos, et altius ex naturae contemplatione ipsius
auctoris et potentia et sapientia et magnificentia in animis hominum imprimerentur, hoc
tanto virorum doctissimorum concursu, hoc vestro splendore, hac omnium ordinum humanitate,
patiamini de ingeniorum praestantia ac studiis philosophiae me paullo loqui liberius, quam
sanctitas hujus templi exigere videatur. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam,
perficiam profecto, ut Rogerium Josephum Boscovichium civem vestrum ingenii et magnitudine
et foecunditate et celebritate maximum esse hujusce urbis ornamentum intelligatis.
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
|