Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(1) Carmen hoc in deliciis olim Seleuco Nicatori ita fuit, ut eius mortui capiti suppositum fuerit inventum teste Ptolemaeo Hephaestione lib. v apud Photium Cod. 190 vocaturque x,ccr i£o%r]v Hesiodi opus. Boeotii autem hoc eius tantum genuinum carmen putabant. Sed male.

-- PA118 --

mentem omnem scientiamque allegoriis, quibus vates hic vehementer delectabatur, quasi involucris quibusdam conditam, evolverent atque explicarent. Itaque quemadmodum Homerum disciplinarum omnium, praesertim earum, quibus ad actionum singularum prudentiam facile pervenire possemus, patrem exstitisse voluerunt; ita Hesiodum aptissimum esse statuerunt, a quo politica, ethica atque oeconomica praecepta peteremus. Nec ego quidem aliter sentio: hos enim duos totius antiquitatis poetas maximos doctissimosque praestantissima philosophiae documenta versibus tradita reliquisse fateor. Vnum tamen est illud, in quo vehementer dissentio a quibusdam graeculis, qui Hesiodi scripta illustrantes non versum non syllabam non literam unam mysterio carere arbitrati sunt. Ita scelus a se commissum esse ducunt, nisi a singulis vocibus, tamquam e sacris Eleusinae Matris, aut Bonae Deae caeremoniis, reconditiorem aliquam sententiam eruerint. Quamobrem eorum in hunc poetam commentarios legenti mihi ridere saepe contigit, quum viderem, eos tam longe studiorum aciem intendisse, ut multa, quibus non poeta, quum scriberet, sed ipsorum mens aestuabat, quum legeret,

-- PA119 --

prospicere putarent. Fit enim interdum, ut nos praeconcepta aliqua opinione, praeoccupatoque falsis notionibus, aut saltem temere arreptis, iudicio ad legendum dati ea in antiquis praecipue scriptoribus credamus invenisse, quae invenire sperabamus; vidisse, quae videre optabamus; hausisse ab iisdem, quae multo ante in nobis existebant. Huc accedit, plerosque huiusmodi homines, quod fere omnium grammaticorum proprium est, non scriptoris tantum, quem explicandum susceperunt, laudem famamque undequaque conquirere, verum etiam eruditionem suam doctrinamque venditare, quam maxime cupere. Qua in re magnopere falluntur: nam et a poetae sensu non semel longissime aberrant, et se ineptos inanisque gloriolae plus iusto cupidos apud cordatos homines ut plurimum exhibent. Atque ego sane non dubito, quin si ab inferis et Homerus et Hesiodus et multi alii auctores, repente excitarentur, dicturi essent, quod Virgilium dixisse scribit in elysiis vates ille festivissimus Diodorus Delphicus; se quidem minus doctum, quam a Dante Aligherio fingatur, sed multo sapientiorem fuisse. Praeclare ille quidem ac vere: quid enim tam insulsum ac rectae

-- PA120 --

minus rationi consonum, quam eas aliis cognitiones tribuere, quas nec habuere umquam nec habere potuerunt? Modus igitur adhibendus est, ac ingenio temperandum. Quod quum dico, nolim quispiam credat, me doctissimorum hominum labores industriamque, qua in explicandis illustrandisque antiquissimorum auctorum scriptis usi sunt, vituperare. Hoc et alienum a me est et summae esset ignorantiae ne dicam dementiae indicium. Illorum conatus curamque singularem ego maximi facio semperque feci, ac palam dico, eos optime de omni literarum genere meritos me existimare; lucemque maximam antiquitati attulisse, ultro fateri. Quare et Scaligerum et Danielem Heinsium et Clericum et Guietum et Graevium aliosque, qui post Proclum, Tzetzem, Iohannem Diaconum ceterosque graecos sunt Hesiodi carmina commentati, maximopere et suspicio et admiror. Quin immo tanti eorum labores duco, ut desperaverim omnino me hac ingenii eruditionisque tenuitate posse aliquid afferre, quod eorumdem curam effugerit: contraque fateor, me plurimum ab iisdem in hac versione poetice adornanda adiutum esse, et pleraque, quae in adnotationes tum Theogoniae tum Operum ac

-- PA121 --

Dierum versibus subiectas congessi, ab iisdem hausisse. In quibus tamen ita me gessi, ut quod necessarium esse ad explicanda obscuriora poetae loca arbitratus sum, ab immensa eorum veluti sylva excerperem; reliqua omitterem, quae tantum ad ostentandam eruditionis famam pertinere iudicavi. Sic et farragine quadam ac ingenti doctrinae quasi pondere te, amice lector, liberavi; et ne me alienis plus iusto ornatum coloribus, tamquam illam corniculam grex avium, tot tantorumque virorum turba exueret, providi. Itaque et quid illa aetatum quatuor sibi succedentium descriptio facta in hoc carmine a poeta, et quid Pandora, quid Prometheus, eiusque frater Epimetheus significent, Heinsio diligentius docendam reliqui. Item an haec sint illa Hesiodi carmina de agrorum cultu tot laudibus ab antiquitate celebrata, et de quibus apud M. Tullium Cato querebatur, serio opinor, nihil in iis dictum de stercoratione; perinde quasi cetera omnia ad rem rusticam pertinentia et ab eodem singulari studio, ut ea tempora ferebant, pertractata, continerent. An Virgilius, quum gloriaretur sese carmen Ascraeum canere romana per oppida, haec imitanda sibi proposuerit tantum, an

-- PA122 --

et alia quaedam Hesiodi, quae interierint carmina, et de quibus Manilius ait; ubi ita de Hesiodo:

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.