HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si quae veteres Scholiastae recentioresque latini interpretes in Hesiodi Opera et Dies
(1), quod ego carmen latinis heic tibi versibus a me expressum iterum
exhibeo, humanissime lector, commentati sunt, velim enumerare, dies profecto me
deficeret. Nam quum et Aristoteles et Xenophon et Plato, et qui eorum voce
loquitur Socrates, omnisque fere antiquitas Hesiodum semper habuerit tamquam
optimum moralis philosophiae praeceptorem; mirum sane non est, plurimos deinceps
scriptores in eo tempus operamque collocasse, ut poetae tanti tantorumque virorum
laudibus commendati vel scripta iniuria temporum foede depravata corrigerent
expurgarentque, vel

|