ยง-o 7-o
1 Relate ad Statum magnatum. In prima et secunda regum epocha pro
magnatibus non nisi Barones Regni et Comites Parochianos, id est Supremos Comites, habitos
fuisse palam est.
2 Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae
alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comes
falconariorum , comes praeconum , comes piscatorum ,
comes clitellariorum , comes horreorum , et plane comes
bubalorum regiorum: verum constat etiam, quod tunc vocabulum
comes non importaverit caracterem magnatis, sed idem significaverit ac
praefectus , v.g. Horreorum Regiorum Praefectus. 3 Exstant enim
litterae Ladislai Chuni de 1275. quibus Petrum Betten, iam comitem udvornicorum
, primo ad Statum nobilium elevat; constat etiam quod perpetui liberi comites,
qui nec Barones Regni, nec Supremi Comites fuerunt, iam sub Bella Quarto et Stephano Quinto
viguerint; verum horum etiam praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo
consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis
concedebatur, a iurisdictione Supremorum et Vice-Comitum exemptus, iudicatui tribunalis
ipsius talis domini terrestris subiectus fuerit, id quod postea per Mathiam decreti sexti
articulo 12-o abrogatum est.
2380
4 Constat praeterea quod in primis duabus epochis viguerint titulares bani
aliique ministeriales barones , uti sunt dapiferorum, agazonum etc. magistri, et
ideo in partis 1-mae titulo 93. dicitur quod si vero magnas vel solo nomine baro
fuerit ; verum non constat an titularis eiusmodi baronatus ius suffragii inter
magnates tribuerit, et si tribuit, apparet quod titulus realis alicuius officii, quales
fuerunt Baronatus Regni, non vero nudum magnatis nomen ius hoc tribuerit.
5 Quod tales, qui super nudo comitis aut baronis titulo gerendo litteras a
rege impetrant, constitutio Hungarica pro magnatibus non agnoverit, vel inde patet quod
primus ex Hungaris *** Palffy 15**.[ERROR: no reftable :]
7.5 *** Palffy praenomen deest | 15** desunt anni duo postremi
numeri
et quidem erga commendationem Statuum eiusmodi litteras a Ferdinando Primo
impetraverit, quodve idaea titularis huiusmodi comitis adhuc eotum apud Hungaros ita fuerit
peregrina ut condito eatenus articulo LII
vulgo groff addiderint.
6 Totum titularium comitum et baronum institutum constitutioni Hungaricae
peregrinum esse vel inde apparet quod iuxta hanc Baronum Regni eminentior sit
character quam Comitum Parochianorum, ubi e contra inter titulares character
comitis potior reputetur quam baronis .
7 An ab eo statim tempore quo etiam Hungari titulum magnatis praevia
ratione procurare coeperunt, vel tardius, et quando, titularibus his baronibus et comitibus
ius suffragii in Tabula Magnatum concessum fuerit, ne quidem e condito post octo a Palffy pro
comitis titulo facta recommendatione annos articulo 1-o ante coronationem 1608. satis
apparet; nam et ibi magnatum universim tantum mentio sit, quin appareat an per
hos lex tantum Barones Regni et Supremos Comites, vel vero omnes etiam titulares comites et
barones intelligat.
8 Utcunque sit, hi iure hoc longo iam tempore gaudent, neque interest hoc
eos privare, nisi realis quaepiam causa subversetur.
9 Iam vero dum usus titularibus comitibus et baronibus
personale ius suffragii in Diaeta tribuere coepit, hi certe pauci tantum adhuc
eotum in Hungaria numerabantur; nunc numerus eorum ita auctus est ut, si omnes personaliter
comparerent, non tantum Statum praelatorum , sed ipsum etiam
nobilium votis longe excederent. 10 Quantas praeterea et quam
molestas quaestiones Cancellaria toties quoties superare deberet antequam rex vel regales
dimittere possit, nempe: qui sint iam a parentibus divisi et proprium
2382
possessorium teneant, qui e contra certam tantum pensionem accipiant; an ex indivisis
fratribus uterque, vel tantum senior debeat evocari; an viduae in genere, in specie vero
tales, quae nulla propria bona habent, sed maritalibus iure tantum viduali immanent, evocari
debeant?
11 Porro personale titularium magnatum votum constitutioni ipsi adversari
videatur; haec enim exigit ut omnes Status iisdem iuribus, iisdem praerogativis utantur.
12 Praelatis, Baronibus et Supremis Comitibus non ex respectu
personae , sed legalium , quas gerunt, dignitatum ius singularis
suffragii lex diserte attribuit, characterem titularis magnatis in Hungaria eadem hactenus ne
canonizavit quidem; proinde cum nobiles , quorum aliqui ampliora quam nonnulli
magnates possessoria habent, iure suffragii tantum per repraesentantes gaudeant, si
titularibus magnatibus personale votum diserte attribueretur, iam laederetur
constitutionalis praerogativarum aequalitas.
13 Accedit quod, cum in Superiori Tabula vota viritim emittantur, ratio
ipsa admittere non videatur ut unius titularis, quandoque vix maiorennis comitis aut baronis
personale votum tanti habeatur quanti Iudicis Curiae, Bani, aliorumque primorum Regni
Magistratuum.
14 Itaque ut circa titulares comites et barones, praesertim postquam
numerus eorum adeo auctus est, aliqua mutatio fiat, non tantum ratio aequilibrii inter
Status, sed et ipse spiritus constitutionis exigit; ac huic quidem maxime conforme esset ut
personale titularium comitum
[ERROR: no reftable :]
7.14 comitum addidi
et baronum votum sufferatur.
15 E converso comitatus inter hos et
nobiles promiscue, prout in quem maiorem confidentiam habuerint, suos repraesentantes
exigant.
16 Si tamen potestati legislativae visum fuerit hos etiam ad cathegoriam
legalium magnatum referre, ad hoc ut inter Statum magnatum et praelatorum aequilibrium
conservetur, statuendum censetur ut non omnes, sed ii tantum, qui aliquod seu dicasteriale,
seu provinciale officium aut actu gerunt, aut iamiam gesserunt, evocentur. 17
Et hoc de Superiori Tabula.