Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4.1 Octavus quidem supra vigesimum iam defluxit annus quo publicis admotus negotiis pro variorum, quae percurri, munerum ratione et virium mearum tenuitate studia, labores, conatusque meos in promovendum altissimum servitium, in procurandum publicum patriae huius bonum laetus semper impendi; quo praecipuum curarum vigiliarumque fructum in ipsa serviendi occasione collocavi. 2 Triennium prope evolvitur quod in partem laborum communis patriae, ipsius iam etiam Hungariae vocatus sim. 3 Sed haec, quae pro exilitate virium mearum impendi, servitia, si illa cum relati modo praemii magnitudine contendam, adeo tenuia sunt, ut nil nisi meram Augusti clementiam tota hac in re suspicere debeam, colere, et venerari.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.