Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.1 Quam proinde tibi, Clementissime Domine, gratitudinem rependam; quibus verbis eum, quo meus in te animus exaestuat, gratitudinis sensum valeam contestari; quod ego summi beneficii loco iure debeo reputare, id in minorum apud te gratiarum censum venire solet. 2 Te supremum Numen eo fastigii collocavit ut impotens gratitudo mea ad te vix valeat pervenire. 3 Tibi intentus in procurandam non tuorum modo subditorum, sed ipsius usque adeo humani generis felicitatem animus pulcherrimam in ipsa beneficii largitione mercedem retribuit. 4 Mihi nil aliud reliqui est quam ut conceptis verbis non fidem, quam pro avito gentis meae studio Tibi Augustaeque domui tuae inde ab ineunte aetate iam sacravi, non alacrem in exsequendis alioquin in commune bonum directis iussis tuis promptitudinem, quam hactenus etiam pro modulo virium mearum continuo praestiti, sed eam, quam supremae vires meae adhuc recipere possunt, laborum, conatuum, studiorumque in promovendo altissimo tuo servitio intensionem voveam, et promittam.

2612
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.