Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5 Sed ut ad profana revertamur, praeteritis infinitis aliis, quis nescit nuper in Gallia Richelii Mazariniique, in quos omnem fere suam potestatem principes sui transtulerant, ambitione artibusque omnem parlamenti sive seniorum populi, exaequatam fere quondam cum regibus, potestatem prostratam, principemque ad despoticam illam, quam hodiedum retinet, potentiam evectum esse; scivere nempe ambitiosa illa ingenia sibi subici illos optimates et in se regem, si absolutam potentiam consequatur, esse ab iis adorandum. 6 Et hac de causa nuperrime apud nos quoque Leopoldum caesarem ministri sui, ut effractis, quos lex et vetus consuetudo regiae potestati posuerat cancellis conculcatisque, quas iure etiam iurando, dum inauguraretur, confirmaverat, nobilium privilegiis ad despoticam illam 2594 authoritatem quoquo modo emergeret, ita sunt adhortati ut pro tenui hoc ambitionis fumo totum Hungariae Regnum a barbaris occupari, se regia sede sua expelli, ipsamque metropolim arcta obsidione cingi videre maluerit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.